Katolikus Főgimnázium, Kolozsvár, 1901

quam ut respondendo contra hiscere quis auderet vel posset. Obtu­rasse foetentes lacunas sat. erat, acerbitatibus (quas injuriae die- taret saepe magnitúdó) supersedebat sapientia. doctoris eximii, ut qui commiseratione potius tot pereuntium, quam ira in census, sinum ac suggestum erumpentibus respergebat lac-ry- mis ; quod toties actitahat, quoties vehementiorem dicendo af- fectum in auditore concitaturus, prior ooulos ac viscera sibi in lacrymas solvi vidit: quarum dono fiebat, ut conciones, tamquam victimae, quas octo et viginti per annos in tabernaculo Dei immolavit, vere dici possint holocaustum pingue, quäle a veri Theophili et Abelis manu coelum desiderare possit. Et quid minim a charitate pectus medullasque incendi, et intus liquatum amo- ris adipem per o culos resolvi et foras erumpere ? Stephanus ergo (de Fulgentii stylo nec apicem demo) ut coronam nominis sui meruisset accipere, charitatem pro armis habebat, et PER IPSAM UBIQUE VINCEBAT. Charitate solabatur afflictos, erigebat ja- centes, terrebat persequentes, orabat sublimes, vaticinabatur sup- plicia potentibus, regnoque clades praedicebat; certe flageüa publica, quae vei ipse viginti his annis spectavi testis, compa- i’ando cum his, quae concionantem regno vaticinatum esse ani- madverto. venit saepe in mentem admirari coelestem ingenii perspicaciam, veluti oculis subjecta cementem, quae diu post evenerint, eventura fortasse nunquam, si cognovisses, o Transyl- vania! o Sanctorurn progenies! et quidem in hac die tua, quae ad pacem tibi! quae Angelus pacis tibi interpretabatur. Exeunte anno saeculari M.D.CC., qui nobis felix fau- stusque diluxit: togä aliquando Petrina, cum humili ordinis nostri permutata, R. P. Stephanum ab reditu in Hungáriám octo dein- ceps annis duae cathedrales Ecclesiae, admirabili voluptate, ac frequentiä dicentem audivere. Jaurini quinquennio toto Basilica illa amplissima f'acile quinque auditorum millibus referta vise- batur; quo ipse a Transylvania celebritatem funebrem summa cum audientium utilitate (Hungarorum Cicero dictus) et transtu- lit, et hacreses pariter in triumpho duxit Conciones ibi habuisse splendidas, characteres posthumi Jaurinensibus in tomis testan- tur: et quid mirum (quod de Magno Basilio Nazianzenus aje- bat), si verba erant tonitrua, quia vita fulgur ? Cum illo in sugge­stum ascendit rerum fama, suimet conteinptus, lacrymae, senec- tus praecipitata atque exhausti in Christi obsequio sudores in- numerabiles. Haec fulgetra vocem coeii praecurrebant. Quot illo

Next

/
Thumbnails
Contents