Katolikus Főgimnázium, Kolozsvár, 1901
phos ducere videbatur, dum mortuis haeroticorum cadaveribus tantum et frequentiae et. honoris a concionibus impendi satage- bat, ut. in damnatis erroribus retineret viventes, quorum vitae editum tanta eelebritatis pompa coronabat; artificium istud dia- boli ad perdendas infelices animas inventum, staluit orator nos- ter ad grandia Christi lucra commutare; tune enim nulli parcere vei industriae vel itineribus, spe frequentiae, quam ille tune am- plissimam vel suamet. fama conciebat; adolescentos co secum e gymnasio vocis, ac melodiae venustate praestantes pro conci- nandis defunctorum elogiis, parentum cognatorumve supremis valedictoriis eleganti stropha promendis, ad funeris locum secum deferre; tum verő ipso pro habitudine animorum (qui instante ante oculos humani interitus imagine, ad omnes tune motus maximé comparati sunt) aeternas fidei veritates eo pondere, eaque doctrinae ubertate atque ardore perorabat, ut multos religio- nis desertae pudor incesscret, cujus integritás ac majestas vel ab invitis extorquebat reverentiam, utinam et sequendi voluntatem! Ipso adoo Michael S. R. Í. Comos Telekius, ar- morum praefectus, qui tune columna res Transylvaniae publica nitebatur, magisque regnante Principe timebatur, non dif- fitebatur, si Vizkeletiana oracula contingat pluries sibi audiri, se catholicae Ecclesiae dexteram daturum. Quo tempore, ani- madvertens circumfusam juventutem, ac ministros, quoties e sacris oraculis citaret sententiam, tumultu in Biblia involare censorio quodam jure; aliquamdiu silentio celans temeritatem ho- minum, sermone repente ad ipsos converso : Vel scitis, ajebat. ex Scripturis me loqui, vei nescitis ? Si nescitis. ecquid apud imperitos Scripturarum jactatis peritiam ? Aut si scitis, quid intern- pestivo isto strepitu venari verba mea necesse ? In vocem eam ad- murmuratione populi facta intulit: Christum mundi doctorem cum ad concionem diceret, non versum, non caput Testamenti uspiam notninasse, dixisse sat erat: scriptum est! Aut eum, inquit, morém deinceps servare statuam, aut vos mihi obstrepere disinetis. Quac vox. una omnium manibus codicem et animis jactantiam excussit. Quam pie doctoque eatholica propugnabat dogmata, tarn solide acri- terque adversariorum cönfutabat errores, et maledicta referebat Apostoli verbis usus: In quo quis audet, audeo et ego. Difficultatibus, quales Tofaeus superintendens adversus Eucharistiain et ohm Lucianus ac gentiles objiciebanl.: Christianos Deum suum comedere^ quod comeditur, digeri etc. satisfaciebat lucidius, sapientiusque,