Katolikus Főgimnázium, Kolozsvár, 1901
19 sto vim, lucemque rebus et spiritum indebat admirabilem, ut si for sitan quis adversus conceptuum, quos in charta legisset, obscurita- teni vocumque bumilitatem quereretur, prehensa cum Nazianzeno manu obtrectatori diceret: Veni in Basilicam, in qua mihi populo acclamante cogeris invitus scire, quod nescis. Et vere in ejus lumine non solum videbant lumen omnia, quod est doctoris; sed etiam pro- pendebant ad motum, quod victoris est; ad quod faciebat pluriinum, vimque merificam in animos, et quoddam telum imprimebat, do- num, quo praeditus erat, lacrimarum. Alque haec illa altera vena- est, quam ego Omnibus dicendi ornamentis potiorem duco: osten sio spiritus et virtutis, quam ponebat author in sacras utriusque testamenti auctoritates tractandi atque interpretandi ratione, non aliena ac distorta, 'sed quam maximé propria ac nativa. Gum enim probe nosset, cujus ipse legátus atque internuncius esset, nempe Dei, qui ait: Quem mittam ? et quis ibit nobis? non suis (nihili sui memoij, sed illius.a quo mlttebalur, verbis omnia confirmat, coeles- tibusque sententiis adeo inhaerentem ubique doctrinam promit, sicque in centro pertractat, tamquam nihil uspiam sacris in co- dicibus, nisi unica illa fidei veritas ineulcanda supersit; nimirum ubi belli caput, eo tanta rationum acie incumbit, quas unicuique argumento proprias maximeque idoneas reperiendi felicitatc, pa- rique eadem tractandi flectendique artificio (quae apte dicendi maxima pars est) auditorum ut plurimum accommodabat sese genio. Transylvaniam quippe ut auri et opum, sic ingeniorum sem- per feracem extitisse matrem, sectae vel ipsae loquuntur: quas non genio : ventrique fave tes nescio quas, sed ab ultimo Oriente, mox a Francia ingeniosas mercedes petivimus malo nostro Hun- gari: ut quanto altiora scrutaremur Trinitatis, divinarumque arcaim praedestinationum, lapsu tanto profundiore ppriremus. Atque isto eximiae sapientiae dono geminos illos fines vir ingeniosus f'acile consequebatur, ut et acatholici non aversaren- tur dicentem, sed quaererent et auditoria implerent; domesticis vere fidei voluptas insuper erat, in P. Stephano oraculum de veteris Ecclesiae coelo delapsum colere et admirari. Nullum paene castrum catholici noininis fűit, quod ille non adiit: non urbs comitiis frequentissima, in qua ad standum pro domo Dei, ca- tholicae nobilitati faces non subdidit; domi ac peregre, sive feriret majora etiam capita, sive concussos animos veniae coeles- tis spe recrearet, perinde pronis ejus sententiae auribus bibe- bantur. Sed qua una in re diabolus celcbres de Ecclesia trium8*