Katolikus Főgimnázium, Kolozsvár, 1898

24 nagyobb legendáért foglalkozik vele a történelem és az irodalomtörténet. Ennek a legendának 21. fejezetét Szt. Gellérttel egykorú, szemtanú szerző írta, két utolsó fejezete (a 22. és 23.) későbbi hozzátoldás. Különösen művelődéstörté­neti vonatkozásainál fogva nagyon becses ezen legenda. Szt.-Gellértről kitűnő munkát irt Karácsonyi János dt (Budapest, 1887.) X. In diebus illis erat quidam princeps in Morisena nomine Achtum, potens vakle, qui secundum ritum Graecorum in civi- tate Budin fuerat baptizatus. qui nimium gloriabatur in virtute et potentia sua. Habebat autem septem uxores pro eo, quod in religione christiana perfectus non fuerat. Regi autem Stephano honorem minime impendebat, confidens in multitudine militum et nobilium suorum, supra quos dominium exercebat; equorum etiam indomitorum multitudinem habebat innumerabilem, exceptis his, quos pastores in domibus sub custodia servabant. Erant ei et pecora infinita, quae omnia habebant pastores suos deputatos; insuper allodia et curias, et usurpabat sibi potestatem super sales regis descendentes in Morosio, constitucns in portibus ejusdem fluminis usque ad Tieiam tributarios et custodes, conclusitque omnia sub tributo. Accepit autem potestatem a Graecis, et con- struxit in praefata urbe Morisena monasterium in honore beati Johannis Baptistáé, constituens in eodem abbatem cum monachis Graecis juxta ordinem et ritum ipsorum. Serviebat namque eidem viro terra a fluvio Keres usque ad partes transsilvanas, et usque in Budin et Zeren, quae omnia sub sua concluserat potestate; unde praecedebat in multitudine armatorum regem, ac minime reputabat. Et erat quidem miles valde honoratus nomine Ghanadinus, qui caeteros dignitate percellcbat, quibus ipsum dominus praepo- suerat; hic accusatus est apud dominum suum ardua accusatione, pro qua ipsum dominus interficere cogitabat. Cumque observaret tempus, quo eum perderet, loquens secum in dolo, quod ipsum Chanadinum non latuit, unde fugiens occulte venit ad regem, quem rex ad Christum convertendo baptizavit. Volens autem fi- dem ipsius experiri, explorando secreta domini sui intellexit, quod non dolose ad ipsum confugisset; unde cognita ejus fidelitate et perseverantia, ait ad optimates suos: praeparamini contra Achtum adversarium vneum in proelium, et praeoccupemus regnuin ejus, in quo sermone adhuc examinabat Chanadinum, quatenus ejus fidelitas amplius probaretur. Cumque hoc audisset Chanadinus, gavisus est valde ; addidit quoque rex dicens : eligite e vobis talem

Next

/
Thumbnails
Contents