Katolikus Főgimnázium, Kolozsvár, 1898
25 virum, qui sit princops noster in proelio. Qui respondentes, dixe- runt: et quis aptior inveniri potest Chanadino; quo dicto eum rapientes principem constituerimt. Respondit Chanadinus: sicut enim domino rneo regi piacet; sic Christianis novus Christianus sum, novites baptizatus, nóvum subire volo proelium, paratus sum móri et vivőre vobiscum, egredimini igitur, et proeliamur contra hostes domini mei regis. Bonus visus est sermo in oculis omnium. Congregantes autem exercitum, egressi sunt omnes in proelium. Cumque transissent Ticiam, inierunt certamen contra Achtum et exercitum ejus, factusque est fragor et sonitus magnus, et duravit bellum usque ad meridiem, et ceciderunt vulnerati multi hinc et inde ex utraque parte. Unde exercitus Chanadini fugám iniens, latuit in vepribus Kwkyner et in Zewreg et in omni Canysa usque ad Ticiam. Chanadinus autem eadem noete castra mentatus est ad quemdam montem, quem postea Orozlanus nun- cupavit; Achtum autem posuit castra sua in campo nomine Na- genz (Niger), exploratores autem utriusque partis vigilantes hinc et inde discurrebant. Igitur Chanadinus noctem illám ducens in- sompncm, orabat ad sanctum Georgium Märtyrern, ut sibi a Domino Coeli auxilium impetraret, votumque vovit, ut, si adversarii victor existeret, in loco orationis, quo genua flexerat in terra, in honore ejus monasterium aedificaret. Cumque prae nimio laboré et fati- gatione ipsum sopor invasisset, apparuit ei in sompnis forma leonis stans ad pedes ejus dicensque ei: o homo quid dormis? Surge velociter, cane tuba, egredere in proelium, et superabis tuum inimicum. Cumque evigilasset, videbatur sibi, ac si duorum virorum vires recepisset: unde convocato exercitu sompnum, quod viderat, enarravit eis dicens : post orationem, quam prostratus coram Domino et saneto Georgio Martyre effudi in hac nocte, invasit me sopor, vidique ad pedes meos quasi leonem stantem, trahentem- que me ungulis et dicentem: surge homo, quid dormis ? congrega exercitum tuum, egredere in hostem tuum, qui nunc dormit, et vinces eum. Quo audito, laudaverunt Deum dicentes : Kyrie eleison, Christe eleison. Kyrie eleison, Pater noster. Egressi sunt ergo in proelium sine mora, exspectantes per merita beati Georgii Martyris auxilium de coelo, quieosin forma leonis dignatus est visitare. Et eadem nocte mox exercitus Achtum, qui jacebat in campo, alter ad alterum irrue- runt, qui terga vertens iniit fugám. Achtum verő interfectus est in loco proelii ab exercitu Chanadini, cujus caput auferentes