Katolikus Főgimnázium, Kolozsvár, 1898

19 tur. Tum filios, cum primum aetas patiebatur, morc Francorum equitare, armis ac venatibus exerceri fccit; füias vero lanificio assuescere coloque ac fuso, ne per otium torperent, operám impendere atque ad omnem honestatem erudiri jussit. Filiorum ac filiarum tantam in educando 2s) curam habuit, ut nunquam domi positus sine ipsis cenaret, nunquain iter sine illis facérét; adequitabant ei filii, filiae vero pone sequebantur, quarum agmen extremum ex satellitum numero ad hoc ordinati tuebantur. Per omne vitae suae tempus ita cum summo omnium amore atque favore et domi et foris conversatus est, ut nunquam ei vei minima injustae crudelitatis nóta a quoquam fuisset2l) objecta. Amabat peregrinos et in eis suscipiendis magnam habebat curam, adeo ut eorum multitudo non solum palatio, verum etiam regno non immerito videretur onerosa. Ipse tarnen prae magnitudine animi hujuscemodi pondere minime gravabatur, cum etiam ingentia incommoda laude liberali- tatis ac bonae famae mercede compensaret. Corpore fuit amplo atque robusto, statura eminenti, quae tarnen justam non excederet (nam septem suorum 26) pedum proceritatcm ejus c-onstat habuisse mensuram), apice capitis ro- tundo, oculis praegrandibus ac vegetis, naso paululum mediocri- tatem excedenti, canitie pulchra, facie laeta et liilari. Unde formae auctoritas ac dignitas tarn stanti quam sedenti plurima acquire- batur; quaquam cervix obesa et brevior venterque projectior videretur, tarnen haec ceterorum membrorum celabat aequalitas. Incessu firmo totaque corporis habitudine virili; voce dara quidem, sed quae minus corporis formae conveniret, valitudine prospera, praeter quod, antequam decederet, per quatuor annos crebro fe- bribus corripiebatur, ad extremum etiam uno pede claudicaret.2o) Et tune quidem plura suo arbitratu quam medicorum consilio faciebat, quos paene exosos habebat, quod ei in c-ibis assa, quibus assuetus erat, dimittere et elixis adsuescere suadebant. Exercebatur assidue equitando ac venando; quod illi gentili- cium erat, quia vix ulla in terris natio invenitur, quae in hac arte Francis possit aequari. Delectabatur etiam vaporibus aquarum naturaliter calentium, frequenti natatu corpus exercens; cujus adeo peritus fuit, ut nullus ei juste valeat anteferri. Ob hoc etiam Aquisgrani regium extruxit, ibique extremis vitae annis usque ad obitum perpetim habitavit. Et non solum filios ad balneum 2*

Next

/
Thumbnails
Contents