Katolikus Főgimnázium, Kolozsvár, 1898
20 vorum optimatcs et amicos, aliquando etiam satellitum et custo- dum corporis turbam invitavit, ita ut nonnunquam centum veleo amplius homines una lavarentur. Vestitu patrio, id est Francico utebatur. Peregrina vero indumenta, quamvis pulcherrima, respuebat, nec unquam eis in- dui patiebatur, excepto 37) quod, Romae semel, Adriano 28) pontifice petente, et iterum, Leone29) successore ejus supplicante, longa tunica et chlamyde amictus, calceis quoque romano more forma- tis induebatur. In festivitatibus veste auro texta et calciamentis gemmatis et fibula aurea sagum :i0) adstringente, diademate quoque ex auro et gemmis ornatus incedebat, Abis autem diebus habitus ejus pariim a comtnuni ac plebeio abhorrebat. In cibo et potu temperans, sed in potu temperantior, quippe qui31) ebrietatem in qualicumque homine, nedűm32) in se ac suis, plurimum abominabatur. Cibo enim non adeo abstinere poterat, ut saepe quereretur noxia corpori suo esse jejunia. Convivabatur rarissime, et hoc praecipuis tantum festivitatibus, tune tarnen cum magno hominum numero. Cena quotidiana quaternis tantum fer- culis praebebatur, praeter assam quam venatores veribus inferre solebant, qua ille libentius quam ullo alio cibo vescebatur. Inter cenandum aut aliquod acroama autl ectorem audiebat. Legebantur ei históriáé et antiquorum res gestae. Delectabatur et libris sancti Augustini praccipueque his, qui „de Civitute Dei“ praetitulati sunt. Vini et omnis potus adeo parcusin bibendo erat, ut super cenam 33) raro plus quam ter biberet. Aestate, post cibum meridianum, pomorum aliquid sumens ac semel bibens, depositis vestibus et calciamentis, velut noctu solitus erat, duabus aut tribus horis quiescebat. Noctibus sic dormiebat, ut somnum quater aut quinquies non solum exper- gescendo, sed etiam desurgendo interruinperet. Erat eloquentia copiosus et exuberans, poteratque, quidquid vellet, apertissime exprimere. Nec patrio tantum sermone34) con- tentus, etiam peregrinis linguis ediscendis operám impendit. In quibus Latinam ita didiéit, ut aeque illa ac patria lingua orare sit solitus; Graecam vero melius intelligere quam pronuntiare poterat. Adeo quidem facundus erat, ut etiam dicaculus appareret. Artes liberales studiosissime coluit, earumque doctores plurimum veneratus magnis afficiebat honoribus. In discenda gram- matica Petrum Pisanum 35) diaconem senem audivit. In ceteris disciplinis Albinum cognomento Alcoinum 3(i) item diaconem, de