Katolikus Főgimnázium, Kolozsvár, 1898

18 dinis (nam tanta est ibi fluminis latitudo); qui tarnen unó ante- quam decederet4) anno incendio conflagravit, nec refici potuil propter festinatum illius decessum, quanquam5) in ea meditatione esset, ut pro ligneo lapideum restitueret. Inchoavit et palatia ope- ris egregii, unum haud longe a Mogontiaca civitate juxta villáin cui vocabulum est Ingilenheim6), alterum Noviomagi7) super Va- halem8) fluvium, qui Batavorum insulam9) a parte meridiana praeterfluit. Praecique tarnen aedes sacras, ubicumque in toto regno suo vetustate collapsas comperit, pontificibus et patribus, ad quorum curam pertinebant'0), ut restaurarentur, imperavit, ad- hibens curam per legatos, ut imperata perficerent. Molitus est et classcm contra bellum Nordmannicum n) aedi- ficatis ad hoc navibus juxta flumina, quae et de Gallia et de Germania septentrionalem influunt oceanum. Et quia Nordmanni Gallicum litus atque Germanicum assidua infestatione vastabant, per omnes portus et ostia fluminum, qua naves recipi posse vi- debantur, stationibus et excubiis dispositis, ne qua hostis exire ,a) potuisset, tali munitione prohibuit. Fecit idem a parte meridiana in litore provinciáé Narboncnsis ac Septimániáé13), toto etiam Ita- liae litore usque Romám contra Mauros, nuper piraticam l4) exer- cere aggressos. Ac per hoc nullo gravi damno vei Italia a Mau- ris, vei Gallia atque Germania a Nordmannis diebus suis 6) affeeta est, praeter quod Centumcellae,16) civitas Etruriae, per proditionem a Mauris capta atque vastata est et in Frisia quae- dam insulae Germanico litori contiguae a Nordmannis deprae- datae sunt. Talem eum in tuendo ’7) et ampliando simulque ornando regno fuisse constat. Cujus animi dotes et summám in quali- cumque et prospero et adverso eventu constantiam ceteraque ad interiorem atque domesticam vitám pertincntia jam abhinc dicere exordiar. Post mortem patris cum fratre1S) regnum partitus, tanta patienti simultates et invidiam cjus túlit, ut omnibus mirum vi- deretur, quod ne ad iracundiam quidem ab eo provocari potuisset. Erat ei unica soror nomine Gisla,19) a puellaribus 2o) annis religiosae conversationi mancipata; quam similiter ut21) matrem magna coluit pietate. Quae etiam paucis ante obitum illius annis in eo, quo conversata est22), monasterio decessit. Liberos suos ita censuit instituendos, ut tani filii quam filiae primo liberalibus studiis, quibus et ipse operám dabat, erudiren-

Next

/
Thumbnails
Contents