Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 2 (Budae, 1852)
Regimen Caroli VI. imperatoris et regis
116 questratas, excindant; liberae vero et regiae Civitates tempestive sibi de 1 a- zaretho in hunc finem ordinando provideant, quo similes in epidemiae suspicionem incidentes aegroti milites , ut primum vel minimum eatenus observatum fuerit, confestim deportari, ibidemque cum cointelligentia militiae Coinmen- dantum commode claudi, et a reliquorum consortio, usque quo restituti non fuerint, separari valeant. Incumbet autem praefato magistratui, seriam vigilantiam constituere, quo hujusmodi aegroti in celerem notitiam venire queant; simul et id cum singulari vigilantia curandum habebit, ut domus tales ex quibus praevia ratione quispiam morbo ejusmodi correptus miles educeretur, et ad locum designatum transportaretur, et tantisper clausae, domuumque similium inhabitatores a reliquorum communione (sufficienter nihilominus de vivendi mediis providendo) notabiliori tempore arceantur. Quo in passu Suae Majestati SSmae demisse abhinc repraesentatum haberetur, quatenus altefata Sua Majestas SSma suo loco militiae commendantibus injungi facere dignetur, ut eatenus cum magistratibus debitam correspondentiam et cointelligentiam foveant; infectos aut suspicioni solum subjectos, ad destinatum locum mox transportari ordinent, et ut designatus idem locus sufficienter vigiliis cingi, commerciumque infectorum cum sanis omne rescindi possit, necessariam erga magistratus requisitionem assistentiam, mox et eo usque, donec epidemici restituti, et locus ejusmodi juxta praescriptum mundationis ordinem purgatus fuerit, sine exceptione ex officio praebeant; hac namque ratione et regnicolarum (de quorum salute non minus, quam militiae ageretur) et militum adeoque publicae incolumitati securius prospiceretur, infectisque praevia ratione in unum locum contrahendis de medicis et chirurgis commodius providebitur: locus denique ex quo aegri victualia et alimenta necessaria capessent, quove ad scitum gremii attactorum locorum eadem convehantur, eo utilius destinari, verbo omnia majori cum effectu et regnicolarum securitate curari valebunt. Quod ipsum eo diligentius effectui quantocyus dandum serio intimatur, quo in his circumstantiis, singuli suam, omnes regni totius salutem per haec media quaeri, deque sua unusquisque permansione agi, videre, et seria contemplatione recogitare, malumque omni nisu (quantum in nobis situm est) a vicinia amoliri tenentur. Qui nomine locus, in gremio finem in praemissum designabitur, Regium hoc Consilium desuper, deinceps autem, si et ubi ejusmodi malum, seu inter militiam, seu regnicolas erumperet, eatenus quoque de tempore in tempus genuine et specifice semper informare noverit, nec intermittat. Datum Posonii ut s. lues pecorum. — Victualium provisio. Conci. Cons die 5. et 9 Dcbr. 1738. (In seq. M. R. ddto 1. et 5. Dcbr. 1738.) Lue pecorum in pagis Moraviae conterminis: Marikova et Styawnyk. nec non Propratna, Hatna, Wrbovecx ac civitate Sxakolcza erumpente, omnes praecautiones observandae — et tanto major sollicitudo in id dirigenda: ut in casum contagionis, locorum incolae necessariis victualibus provisi existant. 137. Morina, circa byberna militum in comitatibus non Conci. Cons. intectis. die 16. Dcbr. 1738. (In seq. M. R. ddto 12. Dcbr. 1738.) Post subsecutam jam militum per bybernas stationes dislocationem, ad ulterius quoque avertendum, ubi vero eruperit, exstinquendum contagionis malum, altissimi ordines / ad comitatus contagionis malo non infectos expediti, normam agendorum continent.