Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 2 (Budae, 1852)

Regimen Caroli VI. imperatoris et regis

117 / Carolus VI. Dislocatis jam per stationes hybernas militibus, praeterquam quod salutares praeviae dispositiones, aliaeque praecautiones prioribus et poste­rioribus benignis Patentibus literis, aliisque Rescriptis et Mandatis Nostris in re sanitatis seu ad praecavendum, et antevertendum, ubi vero jam erupit sollicite exstinquendum contagionis malum datis expressae, decursu etiam horum hyber- norum mensium in comitatibus, liberisque ac regiis Nostris civitatibus a Pro­vincialibus aeque ac Militaribus quam exactissime observari debeant, tam no­strae militiae, quam et auxiliaribus copiis per praefatum regnum nostrum Hungáriáé defacto dislocatis, ea districtim dari jussimus mandata: ut superio­res et inferiores officiales sibi subordinatos per se non minus, quam et alios in locis quoque hybernalium stationum, quoad rem et statum sanitatis ipsorum sae­pius diligentissime visitent, ac utprimum suspecti quid eatenus sive occasione talismodi visitationum, sive alias etiam observatum fuerit, tales praeprimis quidem ad unam alteramve domum circa finem ejus loci sitam, aliisque inhabi­tatoribus praevie evacuandam mox dari, inibique sedulam eorundem a reliquo­rum quoque consortio, et communicatione segregatorum curam geri faciant; et in tali loco, ubi nimirum contagionis malum sive apud militares, vel etiam alios ejus incolas erupit, dislocati existentes, Legionum Nostrarum, auxilia­riumque Copiarum officiales, aeque ac gregarii utique remanere, et inibi victua­libus, aliisque ad subsistendum necessariis mediis omni possibili modo provisi, adhibitis etiam chirurgis penes statum legionis, aut centurias illocatas existen- tibus, praecipue, si eo in loco alii chirurgi haberi nequeant, ipsi quoque quam diligentissime eo cooperari debeant, ut malum, quod ibidem erupit, omni me­liori modo, et quo celerius exstinguatur. Nullatenus autem sui ad alia comitatus ejus loca contagionis malo non infecta translocationem, cum manifesto talium quoque infectionis periculo praetendere, et tanto minus illam exigere ausint. Ut autem in casu erumpentis in uno vel alio loco dicti contagiosi mali, prae- servationi aliorum locorum, et in his subsistentium militum, ac aliorum quo­que incolarum sit prospectum, loca, in quibus ejusmodi malum erupit, regu­lato etiam milite cingi, sicque a communicatione cum reliquis habenda, secludi curent; et hoc primitus, ubi nimirum contagionis malum in uno above loco eruperit, omnino fieri, et observari volumus; ubi autem ejusmodi malum con­tra omnem meliorem spem magis extenderetur, ilioque plura loca infici, ac corripi contingeret, attune conformiter intimationi eatenus a Regio Nostro Hun- garico Locumtenentiali Consilio sub dato 28. mensis proxime praeteriti acceptae, ad peculiaria loca eatenus praevie designanda ejusmodi infirmi deportandi, in- que illis debite providendi erunt; ex quo autem in his cunctis pro facienda ni­mirum infectorum a non infectis separatione, illorumque congrua provisione a parte provinciali requisitas commoditates, et pro praevio modo seclusorum sub­sistentia requisita victualia, nec non necessarios medicos ac chirurgos in quan­tum , et ubi haberi, exquirique possunt, suppeditare, et alias quoque pro communi salute restabilienda auxiliares manus praebere, ac idcirco etiam re­quisitos sumptus ex Vestra cassa domestica accipiendos erogare sit necesse, benigneque confidamus vos in hoc emergente gravis necessitatis casu, ubi ni­mirum non solum de militis fervente hocce bello summe necessarii, sed et pro­pria vestra, et colonorum Vestrorum conservatione agitur, nihil eorum, quae primitus quidem ad praecavendum et avertendum contagionis malum, dein vero ubi tamen illud erumpit, Deo etiam misericorditer assistente, exstinquendum idem malum conferre possunt, et indispensabiliter expendi debent, intermis­suros fore. Hinc Vobis ulterius hisce benignissime committendum esse duximus, qua­tenus ad gerendam sanitatis curam e medio vestri deputati, praecipue autem. Vicc-Comes istius comitatus vestri in conformitale habitarum jam intimationum,

Next

/
Thumbnails
Contents