Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 2 (Budae, 1852)

Regimen Caroli VI. imperatoris et regis

64 vare; visitationem Vero pharmacopoeae medio ordinarii loci Physici, omni, quo fieri poterit, compendiosiori modo de anno in annum peragi, occasioneque ejusmodi visitationis medicinas vitiosas aut antiquatas, quae usui esse non pos­sunt, foras ejici, et alios quosvis observatos defectus corrigi, ac ipsas medici­nas competenter taxari curare noverint, et non intermittant. Datum Posonii ut s. 2. Civitati Soproniensi. Reflectet semet ad ea, Libera et Regia Civitas haec Soproniensis, quae­nam in facto examinis et adjurationis ibidem existentium pharmacopolarum Go- defridi Adami videlicet Roth, Bartholomaei Örlinger et Christophori Ebhardt, visitatarumque ipsarum pharmacopoearum sub dato 19. adhuc Aprilis 1728 Con­silio huic Suae Majestatis Locumtenentiali Regio perscripserat. Quo in passu Eidem Liberae et Regiae Civitati id ulterius intimari, qua­tenus adjurationem quidem et examen pharmacopolarum toties quoties quis phar­macopola ibidem loci exercitium artis suae inchoaverit, observare, visitatio­nem vero pharmacopoearum medio ordinarii loci Physici, omni quo fieri pote­rit etc. (prout Pestiensi.) 3. Civitati Tyrnaviensi. Reflectet semet ad ea, Libera et Regia Civitas haec Tyrnaviensis, quae­nam in facto examinis et adjurationis ibidem existentium pharmacopolarum sub dato 12. adhuc Aprilis anni 1728 Consilio huic Suae Majestatis Locumtenentiali Regio perscripserat. Quo in passu, cum quoad examen Joannis Georgii Doykovszky Apothe­cam viduae Mariae Rosinae Lochin providentis, haec difficultas subversaret, quod ex submissa superinde medicorum Doctorum declaratione id, an videlicet idem Provisor in scitu necessariis instructus sit, consequenterque obligationi suae satisfacere possit, erui non valeret. Idcirco Liberae et Regiae Civitati huic ulterius intimari, quatenus ante­latum pharmacopoeae Loczinian. provisorem Dojkovszky medio, unius vel alte­rius (quem ad manus habere poterit) medicinae Doctoris de novo examinari curare, et accepta desuper ejusdem Doctoris opinione, compertoque eo, quod idem Provisor, ea, quae in arte sua, scitu necessaria sunt, ignoret, ipsum ab exercenda hac arte inhiberi, praefatam vero viduam ad id, ut si pharmaco- poeam ulterius servare velit, sibi de perito provisore, seu administratore in- dilate provideat, convenienti modo stringere, ... et siquidem notum esset, Patres Societatis ibidem pariter publicam apothecam habere, proinde etiam illam quoque visitari facere, atque de effectu horum Consilium hocce suo tem­pore , nec non de eo, an et qualis contributio ab eadem pharmacopaea in emo­lumentum civitatis pendatur, informare; in reliquo autem ejusmodi pharmaco­polarum examen et adjurationem toties quoties, quis ibidem exercitium artis hujus assumere voluerit, observare; visitationem vero pharmacopoearum me­dio ordinarii loci Physici, omni, quo fieri poterit, compendiosiori modo de anno in annum peragi, occasioneque ejusdem visitationis medicinas vitiosas, aut antiquatas, quae usui esse non possunt, foras ejici, et alios quosvis ob­servatos defectus corrigi, ac ipsas medicinas competenter taxari curare nove­rit , et non intermittat. Datum Posonii ut s. 4. Civitati B u d e n s i. Intellexit Consilium hocce Locum. Regium ea, quae Libera et Regia Civitas haec Budensis ad intimatam sibi apothecarum visitationem, sub dato 10. mensis Martii proxime praeteriti, perscripsit. Quod itaque pharmacopoeam ibidem castrensem concernit, reflexiones civitatis hujus Suae Majestati demisse repraesentantur, adeoque idcirco a be-

Next

/
Thumbnails
Contents