Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 2 (Budae, 1852)

Regimen Caroli VI. imperatoris et regis

65 nign.i Resolutione praestolandum. Interea autem, ut residuarum duarum phar- macopoearum jurisdictioni suae subjectarum visitationem, et earum admini­stratorum , seu pharmacopoeorum examen, modalitate intimata indilate perfi­ciat, et de effectu Consilium hoc informet, civitatis hujus Budensis Magistratui ulterius districtim injungi. Datum Posonii ut s. 5. Civitati Strigoniensi. Ex quo in submissis sub 10. Martii mensis proxime praeteriti medicinae Doctoris Georgii Chytraeus, super examine pharmacopolae ibidem, et ejusdem officinae visitatione peractis testimonialibus non declaretur: qualiternam me­moratus pharmacopola in examine substiterit; ulterius itaque Magistratui civi­tatis hujus id reintimari, quatenus a praelibato Doctore, sensum et opinionem in eo, an videlicet idem pharmacopola, in examine ita substiterit, ut absque publicae sanitatis nocumento in arte sua peritus dici mereatur, expetat. Et si ita, idem ulterius etiam in pharmacopoeae usu conservetur; in casu autem contrario, si videlicet iniis, quae scitu necessaria sunt, sufficienter instru­ctus non esset, ipsum amovere, vel vero ad id, ut sibi de perito pharmacopoeae provisore indilate prospiciat, eundem perstringere; de effectu autem horum Consilium hoccc informare. In reliquo autem ejusmodi pharmacopolarum exa­men et adjurationem toties, quoties quis ibidem exercitium artis hujus assummere voluerit, observare; visitationem vero Pharmacopoearum medio ordinarii loci Physici, omni quo fieri poterit, compendiosiori modo, de anno in annum per­agi, occasioneque ejusdem visitationis medicinas vitiosas, aut antiquatas, quae usui esse non possunt, foras ejici, et alios quosvis observatos defectus corrigi, ac ipsas medicinas competenter taxari curare noverit,, et non intermittat. Da­tum Posonii ut s. 6. Civitati Trenchiniensi. Ex literis liberae et regiae Civitatis hujus de dato 12. Martii mensis pro­xime praeteriti exaratis intellexit Consilium hocce Locumtenentiale Regium, aliam ibidem pharmacopoeam non dari, nisi unam in collegio Societatis Jesu, quae, cum jurisdictioni civili non subjaceret, examen et visitationem ejus peragi non potuisse. Ex quo autem dispositiones hae ex clementi Suae Majestatis mandato in­timatae haberentur, quorum virtute pharmacopoeae quoque Posoniensis P. So- ciatatis et F. Misericordiae praescriptam visitationem subiverunt. Ideo Civitati huic reintimari, ut ejusmodi visitationem quo citius debito modo instituere, et de effectu Consilum hocce, atque una de eo, an et qualis contributio ab eadem pharmacopoea in medium civitatis pendatur, informare noverit, et non inter­mittat. Datum Posonii ut s. 7. Comitatui Baranyiensi. Ad literas praetitulatarum Dominationum Vestrarum de dato 28. Februarii super examinato pharmacopola Quinque-Ecclesiensi de peritia artis suae, facta­que ejusdem adjuratione, ac pharmacopoeae ejus visitatione, nihil autem com­perto tali, quod circa artem aut pharmacopoeam suam obverti potuisset, exa­ratas, id ulterius Consilium hocce iisdem Dominationibus Vestris rescribendum esse duxit; quatenus ejusmodi visitationem pharmacopoeae, omni, quo fieri poterit, compendiosiori modo de anno in annum, medio periti Physici, quem ad manus habere poterunt, peragi, ipsas medicinas competenter taxari, vi­tiosas autem, aut antiquatas, quae usui esse non possunt foras ejici, aliosque quosvis defectus observatos corrigi curare, pharmacopolarum vero adjuratio­nem et examen, quoties quis in gremio Comitatus hujus exercitium artis phar­maceuticae assummere voluerit. observare velint et non intermittant. Datum Po­sonii ut s. 5

Next

/
Thumbnails
Contents