Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 2 (Budae, 1852)

Regimen Caroli VI. imperatoris et regis

63 concinnata, quo Pharmacopolae Posonienses juxla tenorem praementionati benigni Mandati adjurati sunt. / Juramenti formula Pharmacopolarum. Ego N. N. juro per Deum vivum, Patrem, Filium et Spiritum Sanctum, beatissimam Dei genitricem virginem Mariam, et omnes Sanctos ac electos Dei, quod Officio meo debita cura et pro­vido Pharmacopolii mei regimine fideliter satisfaciam, juxta tenorem clemen- tissimae Augustissimae Caesareo-Regiae Majestatis, amplissimo Liberae hujus Regiaeque civitatis Posonienses Magistratui sub 12. mensis Januarii anni 1735 intimatae resolutionis, omnia et singula ejus puncta, stricte et intemerate ser­vabo, universa et singula simplicia\ proba, genuina et intemerata, justo tem­pore, dum pleno vigore et virtute gaudent colligam sollicite, et nitide; locis congruis et receptaculis aptis asservabo; exotica, quantum fieri potest, re­centia ac proba comparabo, quae ubi advenerint, in praesentia nostri hujus civitatis Physici lustrabo, eidemque authenticas mercium aestimationis ratio­nes, quas vulgus: Die Preiss-Courante \ocat, fideliter exhibebo, ac desuper taxam per Physicum civitatis ordinarium constituendam accurate observabo. Ex preciosis materialibus conficienda medicamenta, composite juxta Dispensa­torium Viennense, vel alios approbatos authores, in praesentia civitatis Phy­sici semel pro semper dispensabo et rite conficiam; nec minus de libris requi­sitis ac mihi necessariis omni conatu providebo; medicis specialiter vero civi­tatis Physico decentem exhibebo respectum, visitantem, ordinantem et invi­sentem Pharmacopolia, debita promptitudine excipiam, nec unquam in his me illi opponam; omni circumspectione medicamenta praescripta et formulas parabo, nomen, pondus, mensuram aut alia, nullo modo mutabo, nec unum pro alio assummam, aut socio meo, aut discipulo, ut ab iis hoc fiat, permittam, sed ut omnia et singula fideliter ac provide parentur, curabo. Medicis insciis, et inconsultis cumprimis nulla vehementia, drastica purgantia, vomito­ria, humores potenter emoventia, abortum provocantia medica­menta , aut o p i a t a, multo minus venena ex officina mea venundabo, aut cuiquam absque sufficienti inquisitione aut praecautione concedam; a me­de n d o vero, formulis praescribendis, et aegris itidem praescribendo v i- sitandis, secus vero cum praescriptione medicorum aegro in sumptione ad­esse volens, sub poena gravi penitus abstinebo, sed illos potius ad medicos ablegabo; de cetero ita me geram, uti honesto, probo, sobrio, provido, fideli ac conscientioso Pharmacopoeo convenit, illumque decet. Sic me Deus adjuvet, beatissima Dei genitrix virgo Maria, et omnes Sancti et electi Dei! Actum die 20. Februarii 1736. Josephus Carolus Perbegg de Thalfeld, Phil, et Med. Doctor, Lib. Regiaeque Civitatis Posoniensis Physicus ordinarius. *6. Visitatio Pliarmacopoearun» plurium adurgetur. Conci. Cons. die 11. April. 1736. 1. Civitati Pestiensi. Reflectet semet ad ea, Libera et Regia civitas haec Pestiensis, quae­nam in facto examinis ibidem existentis pharmacopolae Zaccharias Osterwald nuncupati, quoad artis suae peritiam, visitatorumque in apotheca ejusdem prae- habitorum pharmacorum, sub dato 7. adhuc Februarii anni 1728 Consilio huic Suae Majestatis Locumtenentiali Regio perscripserat. Quo in passu Eidem Liberae et Regiae Civitati id ulterius intimari, qua­tenus praenominatum pharmacopolam, si hactenus adjuratus non esset indilate consveto modo adjurare, ejusmodique adjurationem et examen pharmacopola­rum toties quoties quis ibidem exercitium artis suae assumere voluerit, obser-

Next

/
Thumbnails
Contents