Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 2 (Budae, 1852)

Regimen Caroli VI. imperatoris et regis

54 producant, et quanti constent testimonialibus seu Auszugalibus hoc fine exci­piendis probent, atque medicus oculate revisis ejusmodi speciebus, medi­cinarum quarumvis pretia, imputatis imputandis coscientiose pro ratione aequitatis limitet, contra hanc autem limitationem excedentes, aut quampiam aliam fraudem committentes Pharmacopolas pro dictanda eisdem competenti poena suo loco intimet. — Supereo quoque invigilet, ne chy- rurgi et balneatores sphaera sua excedant, et in praescriptiones ipsis non conpetentes semet immittant, Emplastra autem aliaque artem eo­rum concernentia ipsi accurate conficiant, et pretio pariter per eundem taxando vendant, et patientibus applicent. — Obstetrices quoque, an obligationi suae satisfaciant examinet, ac in scitu necessariis easdem sufficienter instruat, aliorum denique sibi ex officio incumbentium, sedulam curam habeat; miseris insuper et mediis destitutis civibus aegrotantibus, erga scriptam Consulis aut ejusdem in officio substituti recognitionem, ad evitandam omnem fraudem toties quoties petendam, gratis prae­scribat ac consulat, eoque fine dietim unam aut alteram , si e re fuerit, horam impendat, parem autem etiam Xenodochii et Lazaret hi civilis curam gerat, et quod praecipuum est, pro omni etiam contagiosae luis, quod Deus avertat, eventu, civitati fideliter ac constanter servire debeat, ac in his immediatam ab huj ate civitatis Posoniensis Magistratu de­pendentiam habeat) ad instar aliarum etiam bene regulatarum civitatum conducere, annualique salario e communibus civitatis proventibus provi­dere, praemissaque officium ejus tangentia, per modum juratae Instru­ctionis eidem ad observandum et eífectuandum extrád a re noverit. — Quare antelatam B. Suae Majestatis SSmae circa restrictionem respective et regulatio­nem praeattactarum Pharmacopoearum interventam resolutionem Magistratui Civitatis hujus Posoniensis fine eo intimari, quatenus eandem in omni sui par­te debite observare, ac respective tam per se eifectuare, quam et per alios effectuari curare, ac super effectu illius Consilium isthoc cum tempore debito modo informare noverit, nec intermittat hujusce Civitatis Magistratus. Datum Posonii ut s. 68. Circuinstantialis relatio super lue pecorum praecipi­tur; indicatis una novis cautelis. Conci. Cons. die 8. Novbr. 1735. (In seq. M. R. ddto 3. Novbr. 1735.) Sacra Caes. Regiaque Majestas, Dominus Dominus noster clementissimus, percepto eo, quod in diversis regni hujus Hungáriáé partibus, eorundemque lo­cis pecora pereant; cum etiam de remedio eatenus adferendo cogitandum sit, clementer committere dignata fuit, quatenus ea mox petatur informatio: in quibusnam regni Commitatibus et ubi locorum, cujus speciei pecora, et cum quibus symptomatibus, vel etiam exterioribus signis, majore aut minore numero, et a quo temp ore pereant, anve et qualibus et cum quo fructu adversus ejusmodi luem regnicolae uti soleant remediis, ac de praemissis fidelis relatio ad Aulam abhinc celeriter submittatur: interea au­tem temporis Magistratibus Comitatuum serio injungendum praecipit Eadem Sua Majestas SSma, ut pecora, quae talismodi lue pereunt, apposita etiam ubi ha­beri potest viva calce una cum conscissis cutibus terrae infodiantur, conformiter eatenus jam interventis et publicatis prioribus benignis dispositioni­bus Caesareo Regiis, et alias quoque omnis possibilis separatio infecto­rum a non infectis pecoribus instituatur.

Next

/
Thumbnails
Contents