Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 2 (Budae, 1852)
Regimen Caroli VI. imperatoris et regis
55 Quae benigna Suae Majestatis SSmae Resolutio finem in illum intimatur, quatenus circa id . . . circumstantialiter quantocius informare; interea autem temporis eas illico facere velit dispositiones, ut prioribus benignis Suae Majestatis SSmae Dispositionibus per regnum publicatis plene satisfiat. . . . Datum Posonii ut s. *) Regulatio Pharmacopoeae PP. Societatis Casso^iae. €ond. Cons. die 26. Novemb. 1735. (In seq. M. R. ddto 8. Novemb. 1735.) Circa Pharmacopolium tam PP. Societatis quam et civile Cassovii, altissimi ordines. /■ / Carolus VI. etc. . . . Intuitu Pharmacopolii Patrum Societatis Collegii Cassoviensis ... clementer resolvimus: ut publica pharmacorum distra-. ctio, cum libero etiam civium accessu, eo tamen modo imposterum quoque admittatur, ut in locum quorumvis onerum publicorum abinde pendendorum , annue in medium dictae Civitatis 30 flor, solvere, vel in redemptionem illorum, semel pro semper, summam 500 flor, ad manus Magistratus Loci deponere, ac praeterea annuam quoque ejusdem Pharmacopolii visitationem admittere, communi pretii medicinarum (si quae pro partibus illis elaborata fuerit) taxationi et limitationi semet accommodare, et seculares, si quos habuerint, ejusdem Apothecae suae Provisores vel Administratores (nisi praevie jam semet in Universitate aliqua super professione sua examinatos et adjuratos esse probare possint) examen subire, et juramentum deponere, in his vero dispositioni Magistratus subes s e debeant et teneantur. . . . Civitatis Magistratui intimatur una etiam id, ut parem etiam civilis Apothecae, quoad annuam ejusdem visitationem, Pharmacopolae item illius adjurqtionem et subeundum examen curam habeat. . . . Datum Viennae ut s. 70. Visitatio Pharmacopoeae FF. Misericordiae Posonii generali principio statuto conformiter liat. Conci. Cons. die 23. Decemb. 1735. (In seq. M. R. ddto 19. Decemb. 1735.) Annuente Sua Majestate, religiosorum FF. Misericordianorum apotheca minime per solum duntaxat P h y s i c u m Civitatis ordinarium de tempore in tempus visitanda; — eousque enim, donec dicti Fratres Misericordiae concessa sibi publica pharmacorum distractione Posonii utuntur, eadem sit obtutu visitationis hujus ipsorum, quae aliorum , et signanter Patrum Societatis apothecae ibidem ratio. 71. Articuli celiales Chirurgorum Debreczinensium. Conci. Cons. die 30. Decemb. 1735. (In seq. M. R. ddto 20. Decemb. 1735.) Objectum in sensu ordinum altissimorum pertractationi submissum. f et :// / Carolus VI. etc. Ex annexis, Nobis in specie iterum remittendis uberius patere, qualesnam Cehales Articulos per Magistratum loci jam revisos, *) Adursorium M. R. cum provocatione ad praesens in eodem objecto emanatum ddto 9. Decemb., in Consilio pertractatum erat die 13. Decemb. 1735.