Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 2 (Budae, 1852)

Regimen Caroli VI. imperatoris et regis

43 De his vero omnibus genuina et specifica, ac tum per visitantes et exa­minantes Dominos Doctores, quam et ipsas Magistratuales personas praevio modo exmittendas subscribenda Relatio cum adnectenda quoque eorundem Dominorum Doctorum Opinione super eo: quae videlicet civiles Pliarmacopoeae medicinis magis et melius instructae, ac capaciore magisque habiliore Pharma­copola provisae sint? danda, Magistratui Civitatis hujus exhibeatur; quam Re­lationem idem Magistratus Consilio huic absque ulteriore mora repraesentare velit, et non intermittat, ac tandem ab ulteriore dispositione praestoletur. Datum Posonii ut s. 57, Visitatio Pliarmacopoearum Posoniensinm adurgetur. Conci. Cons. die 18. Ang. 1733. . . . Siquidem nec admitti posset, ut ex quacunque tandem particulari re­flexione benignissimae Caesareo Regiae Resolutionis circa reductionem hujatum pharmacopoearum in anno adhuc 1727 interventae, elfectus quoquo modo ulterius impediatur, quin potius boni publici eatenus subversantis ratio exigeret, et supremae Authoritatis Regiae respectus exposceret, ut quantocyus eadem benigna resolutio debitum in effectum deducatur. Igitur Magistratui ci­vitatis istius ulterius injungi, ut in confirmitate prioris praespecificati decreti per hujates Dominos Medicinae Doctores ibidem denominatos , Pharmacopolas hujates, civicas pharmacopoeas possidentes, affuturo die Martis in diem 25-am curr. mensis incidente denuo examinari, finitoque examine Pharmacopoeas eo­rum , modalitate in eodem priori Decreto praescripta illico visitari, haecque omnia, modo , quo fieri poterit, meliore, absque ulteriore dilatione exequi faciat, et de his omnibus genuinam Relationem Consilio huic exhibeat idem Ma­gistratus. Circa dandam vero per eosdem Dominos Medicinae Doctores opi­nionem in praeattacto priori Decreto mentionatam illud disponi, ut talismodi opinionem sive ad normam eidem priori Decreto praescriptam, sive vero s i n- gi 11 ative quilibet eorundem Dominorum Doctorum Consilio huic sub si- , g i 11 o suo exhibeat. Quae praemissa pro efifectuatione iisdem quoque Dominis Doctoribus An­dreáé Hermann, Josepho Carolo Perbegh, Joanni Georgio Koller et Justo Joanni Torkos sub hodierno dato decretaliter intimantur, ut insimul— nisi ali­quem gravis infirmitas excusaret — convenire, et praemissa indispen- sabiliter eflectuare haud intermittant. Datum Posonii ut s. Budae. Conci. Cons. . die 6. Novbr. 1733. (In seq. M. R. ddto 3. Novbr. 1733.) Scorbuto inter milites praesidiarios Budae grassante, Commendans fortalicii, scopo segregaTionis aegrorum , certam domum civicam a Magistratu civico iteratis vicibus postula­tam , ast denegatam, via facti occupavit. 59, Super statu Pliarmacopoearum Posonienslum omnibus numeris absoluta relatio poscitur *). Conci. Cons. die 22. Decbr. 1733. 1) Civitati Posoniensi. Percepit Consilium hocce Regium per Magistratum Civitatis hujus sub­*) Relatio super peracta in sensu praecedentium Ordinum visitatione Excelso Consilio praestita fuit die 4. Decbr. 1733. c58 Scorbutus

Next

/
Thumbnails
Contents