Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 2 (Budae, 1852)
Regimen Caroli VI. imperatoris et regis
.44 missam, Medio medicinae Doctorum super peracto per eosdem quoad id deputatos, Pharmacopolarum hujatum examine et eorum pharmacopoliorum visitatione Relationem. Cum autem, prout antehac Magistratui Civitatis hujus intimatum exstiterat ex benigno altefatae Suae Majestatis SSmae Mandato praeter P. P. Societatis et F. F. Misericordiae, duae nonnisi civiles Pharmacopoeae; et quidem, quae medicinis magis et melius instructae ac capaciore quoque magisque habiliore Pharmacopola provisae fuerint repertae, cunctis aliis cassatis et sublatis, stabiliri deberent; Hinc Magistratui Civitatis hujus injungi, quatenus super eo : quasnam ^duas ex quinque civilibus actu existentibuspharmacopoeis relinqui, et quas tres ex iisdem, quibusvé de causis et rationibus sufferri debere censeret Magistratus hicce, Opinionem suam Consilio huic Regio quantocyus submittere noverit. Datum Posonii ut s. 2) Dominis Medicinae Doctoribus. Ad hujatum civilium Pharmacopolarum examen et visitationem per Magistratum civicum deputatis Dominis Medicinae Doctoribus, quippe: Joanni Koller, Andreae Hermann, Josepho Carolo Per bek et Justo Joanni Torkos ex officio intimari: Percepisse Consilium hocce Regium, per easdem Dominationes Vestras submissam super examine Pharmacopolarum hujatum et visitatione eorum pharmacopoliorum opinionem; ex eadem intellexisse: pharma- copolia ad rubrum Cancrum, Aureum Gryphum et nigram Aquilam tam simplicibus, quam compositis medicamentis sufficienter, et satis bene instructa esse, eorundemque Proprietarios in examine sufficienter substitisse. Cum autem ex benigno Suae Majestatis SSmae Mandato praeter P. P. Societatis et F.F. Misericordiae, duae nonnisi civiles pharmacopoeae et quidem, quae medicinis magis et melius instructae , ac capaciore quoque magisque habiliore Pharmacopola provisae repertae, cunctis aliis cassatis et sublatis stabiliri deberent. Hinc praerequiri adhuc earundem Dominationum Vestrarum super eo, quas duas ex praerecensitis melius instructis pharmacopoeis relinqui, et quam ex illis, ac quibus de causis et rationibus sufferri debere censerent, seorsive et singillatim per unumquemque earundem Dominationum Vestrarum Consilio huic submittendam quantocyus opinionem. Datum Posonii ut s. 60* Liber meatus ex Croatia in Hungáriám concessus. Conci. Cons. die 13. Jan. 1734. (In seq. 31. R. ddto 8. Januarii 1734 ) Limitibus Turciae finitimis bene custoditis, necesse minime est, ut in Comitatu Sii— meghiensi passus versusCroatiam et Sclavoniam custodiantur, adeoque liber meatus admissus. 61* Exercitium Scarificationis Chirurgis Tyrnaviensibus interdictum. Conci Cons. die 19. Januarii 1734. (In seq. M. R. ddto 20. Octb. 1733.) Ad instantiam Joannis G a i s 1 e r Balneatoris Tyrnaviensis exercitium Scarificationis Chirurgis vi mandati Regii / et annexorum a—f) ex ratione interdicitur. / Carolus VI. etc. Joannes Gaisler Balneator Tyrnaviensis, quonam in passu humillimum ad Majestatem nostram sumpserit recursum, ex hisce / annexis de