Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 2 (Budae, 1852)
Regimen Mariae Theresiae imperatricis et regis
467 provide non minus, ac opportune obviandum sit? Iidem Supremi Comites rem acrius expendant, suumque eatenus animi sensum eidem Consilio nostro Regio Locumtenentiali submittent. Insuper etiam egenorum condignam rationem habere est necesse, quorum alii sunt, qui viribus pollent, atque vitae sustentandae media sibi labore suo procurare quidem possent, at vero otium peramantes, suam alimentationern mendicando, vel furtis quaerunt, alios vero ingravescens aetas, aut per morbos, vel varios corporis defectus fractae vires a vitae susten- tadae mediis suis conatibus procurandis cohibent, rationem itaque quam congruam inibunt Supremi Comites, ut de ejusmodi egenorum, ac vere miserorum aliinentatione opportuna fiat provisio, hunc in finem praepri- mis perquam sollicite inquirent? an in gremio comitatus cui praesunt, aliquae pro egenis, ubi?etquales existant fundationes? qualiterve hae, per quem, ad mentem fundatoris administrentur, numve in sua integritate etiam nunc persistant? Quodsi vero hac in parte, vel ex integro periverunt, cujus facto vel culpa id acciderit, et an nulla amissorum amplius capitalium, vel fundorum fundationalium recaptivandorum spes aliulgeat; quodsi autem hujusmodi pro egenis fundationes haud existant, aut vero hae pro tot numero pauperibus, ac in comitatu reperiuntur, minus sufficiant; modum procurrandae iisdem ali— inentationis adinvenire contendant, negotium istud cum reliquis comitatus commembris conferent, ac eo etiam qualiter ejusmodi, utut viribus fracti mendici aliquali manuum suarum labore ad suam alimentationern, quamquam adminus ratione concurrere possent, reflectent, suumque eatenus sensum reflexe ad omnes circumstantias, quae hocce charitativum non minus, ac publico Regni statui utile opus proprius contingunt, deproment, atque Locumtenentiali Consilio intra semestre temporis spatium repraesentabunt; quoad illos autem, qui laborum perficiendorum pertaesi stipem quaerendo vitam suam traducere per- optant, illam rationem inibunt iidem Supremi Comites, ut tales seu ex illo, vel ex alio comitatu ortum ducentes, aut vero extranei, si ad arma gerenda habiles sunt, proximae militari Praefecturae ad nomen militiae dandum tradantur, si vero ad ejusmodi servitia praestanda minus idonei sunt, ex alio quidem comitatu ortum ducentes, ad locum originis invientur, exteri vero ad perficiendos, qui ibidem seu circa viarum instaurationem, seu alios occurrunt labores, et hac ratione promerendam etiam in compedibus, si secus fieri nequit alimenta- tionem applicentur; de praemissorum demum efiectuatione ipsum Locumtenen- tiale Consilium aeque circumstantialiter informabunt iidem Supremi Comites etc. Volumus itaque, et clementer mandamus, quatenus omnes et singuli moderni Supremi Comites Comitatuum Regni nostri Hungáriáé, partiumque adnexarum, ac eorum in officio successores huic benignae Instructioni nostrae Caesareo-Regiae legibus Regni, aequitati, et bono publico conformi semet per omnia accomodare, et cuncta in eadem deducta observare, ac per sibi subordinates observari facere noverint, et non intermittant. Quibus Nos, ut in debito respectu, et plena officii activitate conserventur, Regia nostra authoritate et protectione clementer providebimus. Datum Viennae ut s. 601. Institutio Orphanotrophiorum in quolibet Comitatu. Conci. Cons. die 9. Dcbr. 1768. Probe meminerint Magistratus, qualiter anno retroacto 1766 sub dato 14. Julii intuitu mulctarum pecuniariarum propter excessus, aut reatus aliquos, vel propter transgressionem benisfnorum Mandatorum, aut publicarum Constitu30 *