Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 2 (Budae, 1852)
Regimen Mariae Theresiae imperatricis et regis
466 him. procurabunt antelati Supremi Comites, ut circa eorum custodiam omnis debita provisio et vigilantia adhibeatur, carceresque comitatenses ita ordinentur, ut ad securam quidem captivorum custodiam serviant, squalior tamen ejusmodi non sit, ut ipsius poenae locum obtineat. Et porro ne captivi diutius carceribus macerentur, sedes judiciariae criminales pro ratione necessitatis per annum frequentius etiam celebrentur, et crimina malefactorum de tempore in tempus revideantur, — ne autem captivi diutius et saepe etiam innocentes macerentur, eatenus id observetur, ut delatus malefactor, utprimum comprehensus fuerit, illico examinetur, et magistratua- lis inquisitio contra ipsum instituatur, qua si gravatus fuerit, illa quo celerius cum fiscali comitatensi fine illo, quatenus actionem contra reum in tempore formare, et de probis requisitis prospicere possit, communicetur, et hoc etiam modo absque dilatione causarum criminalium revisio acceleretur. Qui vero comitatus domum comitatensem, et bene provisos carceres non haberet, ejusmodi domum in locojsecuro, et in quantum fieri poterit in meditullio ipsius comitatus juxta articulum 73. anni 1723 sibi comparet, eandemque in necessitates hac lege declaratas convertat, conscquentcrque ipsi comitatus nulla aedificia superflua, eo minus ad luxum deservientia cum contribuentium aggravio erigant, verum unice aedificium urgenti necessitati, et habito expensarum fundo approporlio- nandum construat — demum cum fine cujuslibet anni circumstantialis relatio- Locumtenenliali Consilio submittatur, quot numero captivi, cujus delicti rcí, a quo tempore in carceribus comitatus detineantur, et qua de causa hoium processus ad illud usque tempus terminati non sint? quoad illos vero captivos, qui in carceribus doininalibus detinentur, ejusmodi informationes ab inde capiantur, et memorato Locumtenentiali Consilio pariter submittantur etc. Ad alleviandum afflictum, et fere neglectum orphanorum statum salutaris utique dispositio vigore articulorum 68. anni 1715 et 26. 1765 novissimae diaetae facta habetur, specialiter itaque attendent ipsi Supremi Comites, ut in comitatibus , quibus praesunt, praeattactarum legum dispositio exacte observetur, et quoad singulos pupillos in eflectum deducatur, inventarium omnium bonorum mobilium, et immobilium ad eosdem pupillos pertinentium modalifate legali, et necessitate ferente, ex officio etiam indilate conficiatur, et illud pro securitate pupillorum inter acta comitatus reponatur, bonaeque earundem educationi, et bonorum administrationi, ac conservationi omni meliori modo prospiciatur, iidem- que pupilli, orphani item, et viduae authoritate magisfratuali secundum leges Regni protegantur, et contra jus, et aequum opprimi, aut quovis modo damnificari non permittantur; cum autem illorum quoque orphanorum qui agnatos perinde, ac cognatos nullos habent, et insuper omni haereditatis provisione carent, vereque orphani sunt, debita ratio habenda veniret, hinc Supremi Comites istiusmodi quoque pupillos, orphanos sibi cordi, curaeque sument, hos- que de tempore in tempus rescient, ac circumstantialem de his quoad sexum, aetatem, corporis constitutionem, et animi dotes informationem capient, et Locumtenentiali Consilio submittent. Porro de illorum in aliqua fundatione, ubi vero ea non adest, congrua alibi accomodatione, statuique suo conveniente educatione, et mediis eatenus requisitis procurandis erunt solliciti, atque de horum pariter in religione, moribus, litteris, item vel artibus, quibus imbuuntur, progressu, memoratum Lo- cumtenentiale Consilium annis singulis informabunt etc. Ad haec, quoniam experientia teste potiores locorum communitates ingruente vere panis defectum patiantur, ut demum his, vel per dominia terrestria frumento succurri debeat, vel vero eaedem illud aliunde cum haud modica sui enervatione procurare cogantur * huic proinde malo qualiter pro futuro