Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 2 (Budae, 1852)
Regimen Mariae Theresiae imperatricis et regis
465 Physicorum ©4 Chirurgorum comitatensium electio adurgetur. Conci Cons. die 27. Octbr. 1768. (In seq. M. R. ddto 14. Octbr. 1768.) Ex intimato Consilii istius Lociimtenentialis Regii in anno adhuc 1752 sub 26. Octobris circulariter expedito, pluribus jam percepit Magistratus: Ex ratione curandae publicae sanitatis, signanter vero, ut contribuenti plebi media curandae sanitatis non habenti succurratur, eam esse benignam atque positivam voluntatem Caesareo-Regiam: ut in quantum Comitatus hic vel ille Medico perito provisus non esset, sibi de tali provideat, salarium ei, cum omni tamen, qua fieri poterit moderatione ordinet, hac expressa cum obligatione: ut Medicus in quantum possibile fuerit, in meditullio Comitatus resideat, et contribuenti plebi ad eum recurrenti praescriptiones medicas gratis distribuat, pharmaco- poeam, ubi alia non daretur, in bono statu conservet, et medicamenta pretio tolerabili distrahat; Chirurgum aeque peritum comitatus illi, in quibus ceha Chirurgorum non est, conventionatum servent, qui opera sua contribuenti plebi aeque gratis assistat, pro necessariis vero ad curandum speciebus, tolerabile pretium exigat. Quoniam vero benignae huic voluntati Caesareo-Regiae ex parte Jurisdictionis, velut Medico et Physico suo ordinario nondum provisae, nec ad praesens satisfactum esse comperiatur; interim Sacra Sua Caesareo-Regia Majestas praedeclaratae voluntati Suae clementer ac una firmiter insistendo, hos et tales comitatus, nec non districtus, qui Medicis et Physicis suis ordinariis nondum provisi sunt, ad talium bene peritorum, moderato salario ex publica cassa providendorum celeriorem assumtionem, ad exigentiam et effectum praecitati benigni Regii anno adhuc 1752 eatenus interventi Mandati, denuo stringendas, virtute alterius novissime sub 14. labentis mensis Octobris ultro clementissime praeciperet. Hinc Magistratui de iterato benigno Jussu Regio hoc in merito intervento, hisce serio ac una districtim intimat Consilium hoc Locumtenentiale Regium: quatenus ad exigentiam et effectum praecitati circularis Intimati, in benigna voluntate Caesareo-Regia fundati, bene peritum Medicum seu Physicum Jurisdictionis ordinarium, moderato salario ex publica cassa providendum, qui contribuenti plebi, ad eum recurrenti, praescriptiones medicas gratis facere, et distribuere teneatur, quo celerius assummere, deque effectu Consilium hoc Locumtenentiale Regium proximius informare noverit. Datum Posonii ut s. 6o*>. Benigna instructio pro Supremis Comitibus. CodcI. Cons. die 5. Dcbr. 1768. (In seq. M. R. ddto 21. Novbr. 1768.) Vere materna Suae Majestatis SSmae circa administrationem Regni publico-politicam cura , / cunctis Comitatuum Jurisdictionibus pro strictissimo observamine communicatur. / Extractus benignae Supremorum Comitum Instructionis '“'). Primo cum omne opus etc. Plerisque in comitatibus malefactores, sive ob malam sui custodiam, sive ob tardiorem delictorum suorum revisionem numero aucti, eo audaciae prolapsi sunt, ut carceres comitatenses perfringere, et perfractis elabi lentaverint, imo saepius elapsi quoque fuerint. Hinc ad antevertendum hoc ma599. ö) ]Yota. Sufficit — ex instructione illa, tantummodo ea hic commemorare, quae sphaeram Politiae-medicae propius tangunt. — Author. — 30