Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 2 (Budae, 1852)
Regimen Caroli VI. imperatoris et regis
Doctoribus cognito visitari, quin ipsos Pharmacopolas, sub quorum dispensatione medicinarum distractio et confectio ageretur, super adepta artis suae cognitione examinari, ac tandem in uno ac altero passu Relationem Eorum authenticandam, Consilio huic Regio quantocyus exhiberi facere noverint. Datum Posonii ut s. :m. Obstetrices iiiiaiif ibais quoque accatholicis Baptismum necessitatis subministrent. Conci. €oqs. die 9. Getb, 1731. (In seq. M. R. ddto 5. Octb. 1731.J In puncto necessarii ad salutem animarum Baptismi, reformandique hactenus in Obstetricibus observati, circa parvulorum Baptismum defectus , ac corrigendi erroris illorum, qufinfantem, manum tantum unam, aut pedem ex utero materno protensum habentem, non esse b a p t i s a n d u m profiterentur'. Sua Majestas SSma Caesareo-Regia sub 5-ta Mensis et Anni currentium infra scriptorum, benigne resolvit. idque publicandum ac per universos Comitatus debite observandum clementer commisit: ut infantes apud Aca- t h o 1 i c o s quoque, in praeattacto necessitatis casu , et in m a n u vel pede rite baptisentur; Obstetrices vero, quae in substantialibus Baptismi instrucTae non sunt, aut periclitantibus ejusdem parvulis subvenire noluerint, vel intermiserint, ad insinuationem sive a Parocho catholico, vel alias etiam superinde acceptam, per loci Magistratum de praenotato officio mox deponi, ac aliae jura t a e, quae officio suo rite fungantur, examinique Parochorum catholicorum. quoad haec subsint, iisdem substitui debeant. Datum Posonii ut s. Non solum pecorum, sed et canum cadavera humanda. Cone?. Cons die 2. Novb. 1731. (In seq. M. R. ddto 30. Octb. 1731.) Ex quo innotuisset Suae Majestati SSmae : qualiter Lue pecorum longe lateque extensa , et vix non in omnibus Regni hujus Hungáriáé partibus etiam nunc grassante, malum illud contagiosum, jam ex jumentis etiam ad call e s diffusum et protensum, hoccc animalium quoque genus, multis in locis passim infestet, atque perimat. .. . Consilio huic Locum. Regio eadem altefata Sua Majestas SSma clementer commisit: ... ut non solum pecorum, verum etiam canum lue contagiosa correptorum et sublatorum cadavera inhumentur. Datum Posonii ut s. 33. Novae praecautiones in locis Contumaciae tenendae; Segnia clausa manente. Conci. Cons. die 9. Novb. 1731. (In seq. M. R. ddto ö. Novb. 1731.J Quidnam Sua Majestas SSma Caesareo-Regia, super relatione Comissionks Suae aulicae in rebus Sanitatis ordinatae, tam respectu adhucdum grassantis in Ditionibus turcicis Contagii, quam propositae relaxationis interdictae Segniensium cum Generalatu Carlostadiensi communicationis, benigne resolverit; et praeterea, qualesnam dispositiones atque praecautiones in locis Contumaciae tum quoad personas, tum vero res quasvis mobilii observandas institui et typis mandari fecerit. ex annexo exemplari / uberius percepi uri sunt. Datum Posonii ut s.