Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 2 (Budae, 1852)
Regimen Caroli VI. imperatoris et regis
Cum proinde necesse sit. dc statu Sanitatis in Polonia huicque vicinis partibus praefatis, exactam habere notitiam; idcirco hanc incunctanter exquirere, ac fundatam desuper Relationem Nobis quantocius submittere noverint Fidelitates Vestrae. Quibus jn reliquo etc. Datum Viennae ut s. 38. Budae platearum immundities et macella intra forti» licium. Conci. Cons. die 16. Apr. 1731. (In seq. M. R. ddto 10. Apr. 1731. Ex demissa Consilii Aulae Bellici repraesentatione percepit Sua Majestas SSma: quod Laniones intra Fortalitium istud Budense integro anno pecora mactent; praeterea Magistratus quoque ibidem civilis, ... plateas et praesertim fundos, quibus necdum superaedificatum aliquid esset, purgari negligat. Quoniam vero ex continua hac utrinque foetorem causante immunditie , calidioribus praesertim mensibus praeter alias diversas incommoditates, morbi quoque facile oriri possent. Eapropter Consilium hocce Locumt. Regium, clementer id praecipiente Sua Majestate SSma, huic Lib. et Regiae Civitati praesentibus intimandum esse duxit: quatenus . . . debitam pro continuo in gremio Civitatis hujus munditiem servare . . . noverit, sed nec intermittat haecce Libera Regia Civitas. Datum Posonii ut s. 3». liiies pecorum in Styriae oppido MnreK grassans. Conci- Cons. die 11. Ang. 1731. (In seq. M. R. ddto 7. Aug. 1731.) Universis Comitatibus sub / reintimatur, ut lue pestifera correpta et interempta pecora terrae infodiant. / Carolus VI. etc. Ab interioris Austriae Arcanis nostris demisse relatum est Nobis, in Ducatu nostro Styria e, Luem pecorum hinc inde repullulare , specialiter vero in oppido M u r e k, ejusdemque Districtu adeo grassari, ut mininius ibi jumentorum numerus vix supersit. Quo itaque bono publico eatenus in tempore prospicialur, neve malum hocce in Partes vicinas diffundatur; Comitatibus Castriferrei et Szaladiensi, nec non Statibus et Ordinibus Regnorum nostrorum Dalmatiae, Croatiae et Sclavoniae sub hodierno dato benigne commisimus , quatenus iidem in finitimis, Styriae advicinantibus Locis, omnes necessarias praecautiones diligenter instituere, adaequataque remedia tempestive adhibere debeant. Datum Viennae ut s. 30. Pliannacopoeae PP. Societal. Jesu. et PF. Misericordiae visitandae. Conci. Cons. die 28. Sept. 1731. Sacra Caesarea et Regia Sua Majestas clementer resolvit et jussit, ut Apothecae hic loci habitae, annue indiscriminatim visitentur, acApothecariiuna simul, qui talibus praesunt, num professionem suam intelligant, examinentur. Quarum una, siquidem reverendi quoque Domini Rector PP. Soc. Jesu, et Prior FF. Misericordiae Pharmacopolia actu tenerent, adeoque haec quoque adinstar aliorum visitanda venirent. Ob hoc tit. Dbus Vestris hisce intimandum esse duximus: Dominos Medicinae Doctores illos, qui civiles hujates Apothecas recentissime visitaverunt, quantocyus invitare, et habitam suam Apothecam, modo attactis Dominis