Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 2 (Budae, 1852)

Regimen Mariae Theresiae imperatricis et regis

252 363. Locustae in Sümegliieiisi et Veszprimiensi comitatibus. Conci. Cons. die 13. Novb. 1749. (In seq. M. R. ddto 10. Novb. 1749.) Locustas rursus in S üm eghi e ns i signanter, eidemque vicinis comitatibus o v u- la sua terrae immisisse, praeterea luem quoque pecorum partibus in illis grassari; ideo benigne committitur, tum praefato Siimeghiensi, cum et aliis eidem vicinis comitatibus, si­gnanter vero Veszprimiensi qua renitenti, ut circa locustarum exstirpationem omnem impendant operam, oinnique cum sollicitudine in exquirendis, eifodiendis, ac demum annihilandis praenotatis terrae immissis locustarum ovulis operentur, sicque ad effectivam an­telatorum insectorum exstirpationem agant, nihilque eorum, quae huncin finem deservire possunt, intentatum relinquant; quoad luem vero pecorum priores dispositiones re­iterantur. 364. Incolae Com. Verőcze et Posega in montium sylvis inde a pestis tempore viventes, reducendi. Conci. Cons. die 14. Novb. 1749. (In seq. M. R. ddto 10. Novb. 1739.) De reducendis ad priores colonias in comitatu Veröczensi, et Posegano iis, qui anno 1739 occasione grassantis ibidem contagionis , per montes et valles dispergebantur, benigne rescribitur, quatenus praeattacta reductio apud memoratos comitatus suo tempore urgea­tur, et de subsequo efFectu , vel in casu contrario, de causis remorae Sua Majestas SSma circnmstantialiter informetur. 365. Epidémia in Valacliia et Moldavia. Conci. Cons. die 23. Januarii 1750. (In seq. M. R. ddto 19. Januarii 1750.) Percepit Sua Majestas SSma, quod epidemicae luis in Pol on ia (uti fama fate­tur) pullulantis malum minus verificetur. Ex quo autem luem eandem pestiferam Turcicum versus incertis Valachiae et Moldáviáé partibus erupisse relatum habe­retur; ideo clementer committitur, quatenus comitatibus Trasylvaniae, et districtui Teines- siensi vicinis intimetur: ut cuncti ex partibus Turcicis advenientes , ubi limites comita­tenses attigerint, stricte examinentur, iliisque non secus, quam si sufficientibus literis pas- sualibus super expleta in limitaneis Tnrcicum versus designatis locis praescripta personarum quarantena, et secum allatarum rerum ac mercium emundatione fidem facientibus, provisi, ac muniti fuerint, liber aditus aut transitus admittatur ; caeterum quoque iidem comitatus, ubi de malo contagiosae infectionis in finitimis partibus Turcicis grassantis fundatam ha­buerint notitiam, talem mox significabunt. 366. Erectio pliarmacopoeae Cremniczii. Conci. Cons. die 27. Febr. 1750. (In seq. M. R. ddto 23. Febr 1750.) Intuitu Samuelis Krapffl, civis et pharmacopolae civitatis Cremnicziensis, ibidem prae Joanne Sail 1 er stabiliendi Pharmacopolii benigne rescribitur , et penes adnexae praefati Krapffl instantiae communicationem / committitur, quatenus Commissione in re sa­nitatis ordinata, super hocce negotio praevie audita, juxta generalem ddto 24. Martii 1742 in similibus Mechanicorum occurrentiis, impertitam benignam Resolutionem, apud Magistra­tum praefatae civitatis, id, quod ratio publici svaserit, ordinetur, ac in realem quoque ef­fectum deducatur. *) *) Objectum istud, modum procedendi in negotio erectionis pharmacopoliorum tunc temporis vigentem dilucidans — hic inserere absonum non erit, — insuper re­flectendum ad nrum 353; — caeterum hic memorata ddto 24. Martii Resolutio, omnes Mechanicos in puncto elargiendorum Privilegiorum concernens, tamquam generale e serie Operis omissum. — Author.

Next

/
Thumbnails
Contents