Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 2 (Budae, 1852)
Regimen Mariae Theresiae imperatricis et regis
241 Decimosexto: Chirurgi vero et balneatores tam Caesareo-Regiae, quam Regii Locumtenentialis Consilii benignis Mandatis semet omnimode accomoda- bunt, neque ad professionem ipsorum minus pertinentibus semet quoquo modo immiscere praesument, sed vi jurisjurandi, et tenore collati sibi privilegii externis tantummodo vulneribus, ad quae edocti, et pro quo munere, et officio per facultatem ipsorum approbati sunt, medendi copiam habent, ideoque nulla medicamenta (exceptis iis, quae ad chirurgiam spectant, velut emplastra, un- quenta, species pro gargarismate, liquores pro injectionibus in ulcera fistulosa et similia) in praejudicium et damnum pharmacopoeorum praeparabunt, multo minus medicamenta interna ex domibus suis praebebunt et divendent. Decimoseptimo: Pariter foeminae obstetrices, nutrices, adjutrices, infantariae, omnesque aliae sub gravi mulcta ab internorum medicamentorum admi- nistratione, usuque abstineant, neque aliud nisi oleum amygdalarum, dulcem mannam, enemata domestica, aliaque obvia parturientibus et infantibus propria et leviora medicamenta sic comparata, ut cuilibet sine periculo adhiberi possint, in usum vocent; porro cum varii pharmacopoeorum, chirurgorum et balneatorum sodales, ac histriones hinc inde in domibus medicamenta praeparent, eaque subinde pro pecunia vendant, quin imo practicare praesumant, hinc tales si depraehendantur, judici et magistratui loci deferantur, convenienterque puniantur. Decimooctavo: Si pharmacopoei adverterent medicum in formula praescripta quoad dosim et pondus ingredientium ex inobservantia, ac oblivione quandoque errasse, eundem per hoc non imminuent et divulgent, sed neque formulam talem pro suo genio corrigant, sed medicum de commisso errore certiorem faciant, neque medicamentum prius praeparent, aut divendant ei extra- dent , pariformiter pharmacopoeus, si error in pharmacopolio occurreret, idem- que magnae considerationis non esset, neque patienti noceret, nequaquam proclamari , sed modeste desuper admoneri debet, si autem gravior error accideret, talis physico civitatis intimari debet, qui associato quopiam pharmacopoeo, jam praemissa benigna admonitione in rem ipsam inquirant, ac re ipsamet ita comperta, necessariis mediis utantur. Decimonono: Etsi dispensatorium Viennense, idque cum benignissimo Caesareo-Regio privilegio ac licentia typis mandatum hic loci jam notabili tempore usitatum, approbatum, atque adeo idoneum habitum fuerit, ut secundum id pharmacopoei compositiones pro quotidiano totius anni usu requisitas praeparent, ac conficiant, tamen fors si per annum de compositis parum aut nihil distrahi potest, compositiones in minori quantitate praepare oportet, sic enim hae recentiores semper erunt, ipsi vero pharmacopaei majoribus parcent sumptibus , ac patientes omnes bonis et recentibus pharmacis adjuvari poterunt. Vigesimo: Porro in id incumbant apothecarii, ut salia neutra, exempli gratia: Arcanum duplicatum, Tartarum vitriolatum, item ea omnia, quae per in- cinerationem parari solent, qualia sunt: Sal absinthii, Cardui benedicti, Centaurei et plura ejusmodi nequaquam a materialistis coemant, sed ipsi debito modo praeparent eum nempe in finem, ut in curandis morbis, qui passim febriles sunt, debitus advertatur effectus, nullatenus vero ex effetis, corruplisque salibus, ut hactenus accidit, febrium cura retardetur, aut non aliter, nisi per extrema adstringcntia antifebrilia peragatur. Vigesimoprimo: Cum itaque mineralia, quae per chymiam in flores sulphur, olea, spiritus, sales et magisteria idem communiter praeparari solent summam diligentiam exigant; hinc pharmacopoei mineralia cruda nequaquam ab ignotis personis aut aquariis, praeparata vero a nullis plane hominibus coemant 16