Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 2 (Budae, 1852)

Regimen Mariae Theresiae imperatricis et regis

240 bus, vel aliis emere liceat; unde Magistratui et Physico civitatis incumbet, ut desuper invigilent, et praecipue sub visitationibus in id inquirant, unde quivis pharmacopaeus mitridatium et theriacam habeat, sin autem quis eorum non edocuerit, quod legitimo modo praeparata sit, sed nec sufficiens desuper testi­monium praebuerit, quod ejusmodi theriaca veneta, aut alia authentica sit, tali illico, utpote prohibitum pharmacum accipiatur et rejiciatur; praesens au­tem prohibitio illos non tangit, qui speciale vendendae theriacae et mitridatii ab Aula privilegium habent, quive hoc in passu fideles, ac conscientiosos vi­ros semet exhibent, ita tamen si hi quoque authenticam, ac per Physicum civi­tatis rCvisam et approbatam theriacam et mitridatium semet habere edocuerint. Decimoquarto: Quisque pharmacopoeus in id incumbat, ut praecipuis, si non omnibus medicamentorum praeparationibus intersit, nec semper sodali­bus conficienda relinquat, idcirco quantum fieri potest, a civilibus officiis sese liberet, ut pharmacopolio suo magis invigilare possit, si tamen unus, alterve pharmacopoeus ex ratione publici emolumenti in Officia civilia assumeretur, is idoneum, expertum, ac diligentem sodalem, cui pharmacopolium confidere pos­sit, servare studeat. Decimoquinto: Etsi saluberrimam medicinam pro salute generis humani Deus creaverit, tamen experientia compertum est, quod ex quorundam male­volorum hominum abusu, mineralia praecipue, ac venenosa in quorundam mor­talium interitum adhibeantur. Enim vero non raro, ope veneni, deliberata homi­cidia , multae porro ex negligentia inopinatae mortis historiae tum ex parte venenum vendentis, quam ementis acciderunt; ut itaque omni deinceps tempore 'venenosorum medicamentorum venditio cautissime peragatur, et sub certissima gravi poena quam optime venenosa custodiantur, ne quispiam vitae aut sanitatis periculum incurrat, ipsi pharmacopoei, aut ipsorum provisores venenata medi­camenta mineralia et vegetabilia, ut arsenicum, napellum, pluraque similia, item ea, quae menses promovere possunt, dum, cum ab aprobato medicinae Doctore formulam, quam ille certis de causis ordinavit, ostendere nequeunt, bene abscondita, ac custodita servent; praeterea peculiarem trutinam ad haec unice, nequaquam vero ad alia usurpanda, ne nempe cuidam jactura accidat, adhibere studeant; porro hi summopere caveant, ne obviis sodalibus, multo minus inexpertis tyronibus haec confidant, aut vendenda committant; insuper in vendendo, personam ementis, praesertim cum mactandis muribus ac gliribus destinatum arsenicum, rarissime, non absque peculiari cautela et motivo empto­ris patrifamilias porrigatur; qui autem sibi dari desiderat, accuratissime obser­vent. Licet enim aurifabris, aliisque mechanicis arsenicalia, mercurialia, alia­que venenosa mineralia ad eorundem professionem necessario requisita, ven­dere liceat, eaque nonnunquam a medico ordinentur; tamen pharmacopoei cau­sam cur? et ad quem usum ementi veneno opus sit? studio diligenter semper explorabunt, simulque, si emens suspectus esset, aut homo malevolus videre­tur, denegato, quod petitum erat veneno, ejus loci Magistratui peragendae in­quisitionis causa notitiae dabunt, et non tantum in id incumbent et inquirent: quod emptoris sit nomen, seu ubi, et apud quem domicilium figat, cujus sta­turae, faciei et qualem vestitum gerat, verum insuper etiam, quale venenum? cujus quantitatis, quo fine illud, quo die et anno emerit, ordinario suo ma­nuali libello, sive solutum aut insolutum sit, accurate inscribent eo fine, ut in omnem rei eventum necessaria inquisitio institui, reique veritas manifestari pos­sit; porro haec omnia tenore eorum, quae in caesareis-regiisque generalibus mandatis continentur, et observanda pharmacopoeis peculiariter praescribun­tur, intelligi debeant.

Next

/
Thumbnails
Contents