Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 2 (Budae, 1852)

Regimen Mariae Theresiae imperatricis et regis

239 vati causa nullatenus cum meile, sed cum bono sacharo conficiant, omnia porro simplicia ingredientia selectissime ut fieri potest emantur, atque in usum vo­centur. Decimo : Quoniam plurimum saluti patientum intersit alvum evacuare, hinc purgantia simplicia et composita ex selectis ingredientiis praeparata pro quotidiano usu in pharmacopoliis serventur, variaque Simplicia, ut sunt herbae, radices, cortices, flores, semina, aliaque id genus debito tempore emantur, ipsaeque Aquae simplices et compositae, ac destillatae cum succis suis lege artis idoneis mundisque vasis ne corrumpi possint, conserventur, et frequentius, id- que ad minus omni mense ab ipso pharmacopoeo revideantur, eo fine, ut diu­turnitate temporis non satis validae reparentur, corruptae vero segregentur, rejiciantur, omnique ulteriori usu destituantur; ne videlicet ejusmodi invete­ratum pharmacum in commixtione alia recentia viribus suis exuat, ipseque me­dicus alium, ac praescripta formula exigit, apud patientem experiatur effectum; porro cum nonnulla medicamenta, cujus generis sunt variae aquae destillatae, syrupi et alia plura diutius, prae reliquis, conservari possunt: pharmacopoei quodlibet pharmacum debito tempore renovare ac reparare, ipsumque tempus, quo nempe die, mense et anno reparatio facta sit, diligenter annotare debent, sic enim calculus institui potest, quamdiu haec vel illa medicamenta vires suas retineant; idcirco aegris nequaquam inveterata, et agendi viribus jam destituta medicamenta, quae facile nocere possunt, exhibeant. Undecimo: Cum destillata medicamenta summe necessaria sint, nec sine arte, labore ac industria peculiari confici possint, ea praecipue quae composita sunt, — hinc ejusmodi pharmaca nequaquam tyronibus, sed expertis in arte so­dalibus, aut ipsis pharmacopoeis conficienda manent; unde hi, ingredientia non facile corrumpenda analogo liquore macerent et fermentent; vasa idonea exacte muniant, oblutent et secundum gradus ignis ita adaptent, ut lege artis distillatio fieri possit et debita vis, sapor ac odor observari queant; cum vero destillatas aquas simplices in dies aegri magna quantitate consummant, hinc quisque phar- macopoeus debito tempore easdem sufficienti quantitate praeparet, ne ex de­fectu oasus accidat, ut super aridas, effetas, viribusque destitutas herbas aqua fundatur, tumque destillatio instituatur, ita enim fieret, ut ob ingratum et ad­versum odorem naturae plane resistant et aegrotanti majorem jacturam, quam emolumentum accersant. Duodecimo: Singulo ex pharmacopoeis serio injungitur ut penes varia quotidiano usui exposita obvia medicamenta, — quoque pretiosis, praecipue Unicornii, Bezuar, Margaritis, Coraliis, Lapide de poa, et aliis in crudo, Aquis item compositis, utpote aqua apoplectica, epiplectica, cordiali, asthmatica, hy­sterica, einamomi, variisque aliis provisi sint, ut aegrotantibus in occurrente necessitate cito subsidium ferri possit. Decimotertio: Et si theriaca ac midritatium nobilissimum et saluberrimum in pharmacopolio reperiendum pharmacum censeatur, cum non tantum adversus venenum opem ferat, sed aliis quoque morbis medeatur, tamen fidedigne ha­betur , quod eatenus frequentius fraus et dolus, vel maxime per extraneos, praecipue vero Turoczenses accidat, ac loco genuinae et laudabilis theriacae et midritatii corruptum invehatur, vilique pretio domatim vendatur; cui ponendo obicem nunc aeque, ac in futurum ejusmodi theriacam ac midritatium nisi per Physicum civitatis pro genuino et authentico agnitum fuerit, materialistis quidem hujatibus nullo tempore, extraneis vero nec extra, sed neque tempore nundi­narum sub poena confiscationis ejusmodi rerum apud venditorem reperibilium, et penes assistentiam magistratualem occupandarum vendere, minus pharmaco­poeis spiritum salis, aquam fortem et ejusmodi aquas solventes a Turoczensi-

Next

/
Thumbnails
Contents