Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 2 (Budae, 1852)

Regimen Mariae Theresiae imperatricis et regis

238 nosisque materialibus ipse patronus clavim apud se asservare debeat, et neque ulli ex hominibus suis admanuare audeat; porro examinato, testimonium peracti examinis praebeatur, ut is Judici aut Magistratui, cujus Jurisdictioni antea et nunc subesset, idem remonstrare valeat. Quarto: Pharmacopoei, habiles, in arte versatos, diligentes et sobrios so­dales in quantum fieri poterit catholicos servent, debitamque eorundem curam geiant, ne erroris aut defectus quidpiam occurrat; idcirco nullum assumant, aut promoveant, nisi ab eo loco in quo serviebat bonis vitae, morumquae te­stimoniis provisus advenerit. Cum autem frequentior sodalium mutatio et apo­thecis, et patientibus non levia damna adferret, aliquo tempore servitia se ge­sturum sodalis spondeat; si vero idem, tam suae vitae quam artis mala specimina dederit, pharmacopoeus talem nulla praehabita ratione temporis (tametsi eun­dem juxta initum pactum servare oportuisset) illico dimittere et aptum assumere debet, atque hoc neglecto pharmacopoei (si lors per negligentiam, aut impe­ritiam sodalium cuidam patienti damnum inferretur) lacti rationem dabunt. Quinto: Quivis tyro, qui artem hanc pharmaceuticam addiscere cupit, is, ut ab ingenuis parentibus natus sit, fidemque romano-catholicam profiteatur, ac linquam latinam calleat, necessum est; tyrocinium vero suum per spatium quinque annorum debite adimplere tenetur; sin autem quispiam tyronum natu­rali excellentia artem citius assequeretur, cum tali quoad annum quintum, non tamen ultra dispensari potest; interim hocce per quinque annos subeundum ty­rocinium sensu rigoroso non cadit in pharmacopoeorum filios, qui studio me­dico aliquamdiu jam dediti artem, hanc addiscere volunt. Sexto : Si quis pharmacopoeus civilis supremum obiret diem, ejus relictae viduae tamdiu, quamdiu permanserit vidua, ars exercenda conceditur; hac tamen ratione, ut idoneus et bene in arte versatus, Physicoque pro examine praesen- tatus catholicus sodalis provisorio modo, juramento desuper deponendo obstrin­gendus, eidem substituatur; idemque fiat etiam in casu, quo filius haeres huic arti addiscendae operam dans, aut majoris experientiae gratia alibi eandem exercens superesset. Septimo: Pharmacopoeaars: ingenuum, habilem et expertum virum exigit, quem non tantum sobrietati, caeterisque virtutibus studere, verum suos adhortari, et ab ebrietate custodire oportet, ne idcirco patientibus in cura, valetudine quidpiam decedat; porro et in similibus non tantum pharmacopoei, ac ipse ordinarius Physicus, sed et magistratus invigilent, ut omnis commessatio, et potatio nimia aboleatur, et benigne ac severe admonitus, si non destiterit, justo etiam modo puniatur, imo tali, qui se non emendaret, apotheca quoque interdicatur. Octavo: Ut quisque pharmacopoeorum non tantum in id incumbat, ut of­ficinam, seu apothecam suam illibatam, mundam et a sordibus alienam, verum etiam sufficientibus, bonis et recentibus materialibus instructam servet, nec quid pro quo patientibus suppeditare praesumat, ne patientibus jactura infera­tur; si autem alicui ex pharmacopoeis quidpiam deficeret, id ab altero sibi com­modet, sivero nec alibi quidquam habere posset, medico qui formulam ordi­navit, significet, ut aliud substituere, et ordinare possit; ipse vero pharmaco- paeus in similibus judicio suo non confidat, sed neque idipsum sequatur. Nono: Pharmacopoei nequaquam compositiones medicamentorum utut vocentur, praesertim vero teriacam, mithridatium dispensent, et quae etiam pro conservatione nonnihil citius confici debent, absque ordinatione et praesen­tia medici praeparent, sed nec aliter conficiant, quam in dispensatorio Vien­nensi praecipitur; pariformiter electuaria, conservas et confectiones lucri pri­

Next

/
Thumbnails
Contents