Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 2 (Budae, 1852)

Regimen Mariae Theresiae imperatricis et regis

215 taedia effluviorum, quae subinde molesta, noxia et venenosa; per accidens mistorum et confusorum nec non exolatorum exterminatio; summa in praepa­randis medicamentis accuratio, quae subinde magis ponderanda, quam medica­menti materia, multae debitorum frustrationes; pharmacopoeorum denique non quidem splendida et fastuosa, sed honesta sustentatio. His inquam, pro aequo, et justo consideratis eo rem perduxi, ut praesens taxa aequitati naturali respon­dens , enata, in eoque posita sit aequilibrio, ut nec publicum nimiis sumptibus gravari, nec pharmacopoei ad detrimentum rei suae constringi, sed utraque pars indemnis esse videatur. ____ S ed ne rerum praecipue exoticarum pretium, quod in praesenti taxa ex­pressum quidem est, propter diversas vero commercii circumstantias et casus mox accrescere, mox decrescere solet (adeoque designatum talium specierum pretium non semper constans, illudque diminui, vel adaugeri fas est) praesen­tem taxam quodammodo perturbare queat; lnne species tales in pretio varian­tes , ut quotusquisque ad cognitionem earum pervenire queat, signo asterici (*) notavi. Auctionis autem et diminutionis pretii haec esto norma et regula. Si cu- jusdam speciei libra una, computatis omnibus expensis, constat quinque gros­sis , valeat uncia semis, seu unus loth, unum denarium, consequenter, quot quinis grossis una libra constat, tot denariis uncia semis taxetur. Exempli gra­tia: Rebarbari fini et electi libra una, in principio hujus anni constitit 25. finis Rhsibus, seu centies quinis grossis, sic valebat eo tum uncia semis centum denarios, seu florenum unum Rhsem: modo autem, dum haec scribo, ejusdem Rebarbaw fini et electi libra una constat 16 finis Rhsibus seu quater et sexage- sies quinis grossis, adeoque in praesentiarum uncia media venit 64 denariis. Ad hanc normam, omnium reliquarum unciatim vendendarum specierum, quarum pretium instabile esse, omni tempore, omnibusque Regni locis pro- portionata, vera et per totum Regnum, vix uno, alterove denario differens ta­xa, reperiri, ac pro rei locique exigentia statui potest. Ut autem hac de re, Publico cautum sit, oportet pharmacopoeos, singulo semestri schedam aestimatoriam, vulgo die Preiss-Courante, locorum Magistra­tibus et Physicis exhibere, eandemque revisam in pharmacopoliis suis publico conspectui affigere. Reliquarum autem specierum, tam compositarum et arte factarum, quam simplicium indigenarum, quae numerum exoticarum, multis pa­rasangis praecurrunt, designatum pretium, semper constans, omnibusque Re­gni locis fere aequale esse potest. Sicuti vero pharmacopoei hujates, quibus imprimis haec Taxa pro norma elaborata et subsecuta superiorum approbatione consignanda est, ad eandem observandam tenebuntur: ita vicissim aequum et justum esse existimo, ut pro eorundem solamine Materialistae ab omnium purgantium et vomitoriorum, uti: Colocynthis, Scammoneum, Agaricus, Jalappa, Euphorbium, Gummi gut­tae, Hermodactyli, Mechoacanna alba, resina Jalappae etScammonei, semen Cataputiae, grana Tiglia, Coccognidia, Mercurius dulcis, Magnesia alba, Tar­tarus emeticus, radix Ipecacoannae, vitrum Antimonii, omnia reliqua Antimo- nialia et Mercurialia medicamenta; ab aliorum quoque compositorum Pulverum Aquarum simplicium et compositarum, Praeparatorum, Electuariorum, Theria- cae, Mithridatii, Requiei Nicolai, Pilularum, Salium, Specierum pro decoctis et infusis, Siruporum, Unguentorum, aliorumque omnium artefactorum velut ad pharmacopolia spectantium, in quacunque quantitate, pondere, et mensura quin etiam Rhabarbari infra duos, Salis amari infra octo, foliorum Sennae infra quatuor lotones, divenditione inhibeantur.

Next

/
Thumbnails
Contents