Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 2 (Budae, 1852)
Regimen Mariae Theresiae imperatricis et regis
214 Taxa pharmaceutica et chirurgica per M. 13. Torkos ela- boratt'; adnexis» instructionibus pro: pharniacopoeis, chirurgis et balneatoribus, nec non obstetricibus. Conci Cons. die 15. Janii 4745. Ex peculiari Consilii hujus Regii Locumtenentialis ordinatione /Taxa pharmaceutica, seu medicamentorum officinalium, cum Instructionibus pharmaco- poeorum, chirurgorum et obstetricum, nec non taxa chirurgica opera et studio Justi Joannis Torkos, medicinae doctoris, lib. et reg. civitatis hujus Poso- niensis Physici ordinarii, latino, hungarico, germanico et sclavonico idiomate elaborata et in publicum usum, ac utilitatem, typis mandata est. Quod opus cum publico utile, ac observata norma et regula ibidem praescriptis, usui totius regni accomodatum sit, pretiumque ejus imperialem non excedat. Hinc non dubitat Consilium hoc Regium Locumtenentiale Jurisdictionis Magistratus ejusmodi opus apud praefatum authorem reperibile, pro earun- dem directione, regulandisque in sui etiam gremio habitis pharmacopoeis, chirurgis et obstetricibus, sibi procuraturas esse. Datum Posonii ut s. *) /Taxa pharmaceutica Posoniensis cum instructionibus pharmacopoeorum, chirurgorum et obstetricum speciali mandato Excelsi Consilii Regii Locumtenentialis Hungarici assumta, per Regiam sanitatis Commissionem revisa , relata, ac per titulatum Excelsum Consilium Regium Locumtenentiale superrevisa, approbata; opera vero et studio Justi Joannis Torkos, Medicinae Doctoris, liberae regiae civitatis Posoniensis Physici ordinarii elaborata, in publicum usum, ac utilitatem typis data, Posonii anno Christi 1745. Litteris Royerianis. Amplissimo Magistratui, perillustribus ac generosis dominis dominis Judici, Consuli, caeterisque Senatoribus liberae, regiaeque civitatis Posoniensis , dominis Patronis et Fautoribus colendissimis. Amplissime Magistratus domini domini colendissimi! Percepta ab Excelso Consilio Regio Locumtenentiali in Hungária constituto die 23. mensis Junii anni 1742 emanata intimatione, amplissimus Magistratus elaborationem taxae pharmaceuticae imprimis usui hujus liberae regiaeque Civitatis, nec non totius inclyti Regni Hungáriáé accommodatae, vigore ejusdem intimati mihi obtulerat, ac una commendaverat. Tempore ab illo nihil intermisi, quo taxa haec publico tam optabilis, quam utilis, quantocius conficeretur. Quae cum Deo juvante in effectum deducta sit, eandem amplissimo Magistratui , ac per eundem Excelso Consilio Locumtenentiali Regio pro ulteriori approbatione et ratificatione, aut modificatione submitto. Quod rerum medicamentosarum pretium, seu ipsam Taxam, quae in compositis, dispensatorium Viennense novum respicit, attinet, sane aequis, et rerum harum gnaris aestimatoribus non potest non esse cognitum, quid in re tam gravi, magnique momenti praestiterim, quantasve difficultates, has ad aequam lancem reducendo, superare debuerim. Etenim maxima sollicitudine in animo volvebam, excessivum subinde ac damnosum medicamentorum pretium, afflictumque hanc ob rem pauperiorum statum: sed consideranda quoque fuerant ex parte pharmacopoeorum onera publica; infortunia et detrimenta non solum in usualium praeparationibus, verum etiam in novorum indagationibus , aut intentatorum vel suspectorum examinibus diversimode contingentia; pericula, ac *) Obtutu operis hujus approbatorium mandatum Regium emanatum die 12. Julii a. c. in Consilio Regio Locumtenentiali pertractatum erat die 16. Julii a. c. 33«.