Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 2 (Budae, 1852)
Regimen Mariae Theresiae imperatricis et regis
209 32 i. Kxmissio chirurgorum ad comitatum Beregit. Conci Cons. die 12. Novbr. 1743. (Ia seq. M. R. ddto 8. Novbr. 1743.) Factae in re sanitatis dispositiones , signanter vero quoad comitatum Bereghiensem , benigne approbantur, ut nimirum bini illi chirurgi Cassoviae defacto existentes, ad Comitem Károlyi dirigantur; caeterum clementer committitur, quatenus omnis cura et diligentia adhibeatur , ne contagionis malum ex reliquiis suis , quae hic et inde adhucdum habentur , amplius recrudescat. Vestium ac utensilium combustio; salis quaestus Szolnokini. Conci. Cons- die 13. Dcbr. 1743. (In seq. M. R. ddto 10. Dcbr. 1743.) Malum contagionis inSiolnok, Torpa et Szalacs nondum exstinctum haberi, imo in quibusdam Bereghiensis comitatus locis, nec non in Sei ind Bihariensi comitatui adjacente loco iterum recruduisse : unde luculenter inferri potest, salutares illas dispositiones et praecautiones, quae ad exstinguendum hoc malum , et respective antevertendam illius extensionem operose sunt institutae, debite non observari, ubi tamen nunc , dum malum ad pauca solummodo loca, Dei misericordia! est constrictum, longe facilior esset operatio, et Comitatus in tam paucis locis contagionis malo adhuc infectis magis sufficerent curare, ut non tantum non infecti ab infectis praeserventur , sed etiam ibi, ubi adhuc ejusmodi malum perduravit, illud exstingui possit. Et siquidem aSiolnokino plurimum metuendum esset, tum quod illud ex hac Tibisci parte sit situm , tum quod homines ex pluribus comitatibus pro sale eo conveniant; in illum proinde casum, quo sufficientes nondum factae habentur praecautiones, ne pro sale illuc venientes , ac inde iterum abeuntes, malum ibidem contrahere possint, easdem ibidem quam diligentissime , ac celeriter institui, et accurate observari curabunt Fidelitates Vestrae. Cum porro propagatio hujus mali saepe exinde etiam eveniat, quod vestimenta, lectisternia, et reliqua utensilia contagiosa lue infectorum, quae nempe nequeunt emundari, non comburantur, abolitio autem ejusmodi vestimentorum et utensilium quam maxime necessaria existat; hinc juxta etiam Caesareo-Regium Rescriptum die 18. mensis Junii 1739 comitatibus illis, in quibus adhuc dantur loca contagionis malo infecta, denuo intimari: ut nempe ejusmodi v e- stes et utensilia absolute quidem comburantur, illa tamen miseris et egenis hominibus ex cassa domestica comitatuum postmodum resarciri et bo- nificari debeant. 323. Oppidum Szolnok emundatur. Conci. Cons. die 31. Januarii 1744. (In seq. M. R. ddto 27. Januarii 1744.) Disponendum committitur, ut oppidum Szolnok a lue pestifera liberatum, debite quo- citius emundetur, aliaquae trans Tibiscum sita loca , in quibus idem malum cessasset, pariter emundentur, taliterque antelatum contagionis malum Partibus quoque in illis penitus exstirpetur et eradicetur. 324. Trans Tibiscum nundinae publicae. Conci. Cons. die 11. Martii 1744. (In seq. M. R. ddto 5. Martii 1744.) Sua Sacra Regia Majestas ex demissa Consilii hujus Regii Locumtenentia- lis repraesentatione benigne percepto eo, quod in partibus trans- et cis-Ti- biscanis sola possessio Gulacs in comitatu Bereghiensi adhuc, alia vero possessio Sarkad, eidem comitatui adjacens brevi contumaciam expletura, uterque autem horum locorum bene occlusus sit; medio tempore vero etiam possessio Se lind, in comitatu Bihariensi eliberata, et per hoc totus etiam Comitatus ille depuratus existat, benigne annuit: ut celebratio nundi14