Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 2 (Budae, 1852)
Regimen Mariae Theresiae imperatricis et regis
210 narum, in partibus etiam trans-Tybiscanis, si medio tempore nihil quod impedimento esse posset, occurret, readmittatur: et cum ex Domini Comitis Francisci Károly i, dictarum partium Regii in re sanitatis Commissarii recentius submissa Relatione pateat: contagionis malum in dicta possessione quoque Gulacs jam cessasse, ac tam hunc, quam et reliqua sub contumacia existentia loca debite emundata, et in priorem libertatis statum reposita esse; nulla proinde amplius subest consideratio, quin in dictis quoque Partibus trans- Tibiscanis nundinarum celebratio readmittatur, publicumque commercium suo pristino restituatur vigori. Ouodipsum pro omnium notitia, instituenda publicatione praesentibus significandum, id tamen etiam una intimandum esse duxit Consilium hoc Regium Locumtenentiale, ut si quid in uno aut alio Comitatu insperati erumperet, (quod tamen Deus clementer avertat) et eatenus notitiam acciperet, Magistratus mox ab accessu ejusmodi Comitatus incolas serio arcere noverit , et nec intermittat. Datum Posonii ut s. *) 335. Lues pecorum in Rábaköz. Conci Cons. die 30. Septbr. 1744. Fidedigne innotuit Consilio huic Regio Locumtenentiali in comitatu isto Soproniensi, signanter autem districtus Rábaköz nonnullis locis luem pecorum nimium grassari, absque eo, quin ejusmodi intereuntium pecorum cadavera juxta priores salutares abhinc crebrius jam intimatas dispositiones terrae infodiantur ; unde metuendum est, ne lues haec ob incuriam, in Regno alioquin vix non continua, cum gravi incolarum damno ultra et ultra extendatur. — Quare Jurisdictionis Magistratui hisce intimandum esse duxit Consilium Regium Locumtenentiale, quatenus priores hoc in passu toties iteratas praecautiones et dispositiones in gremio sui accuratius observari; consequenter ejusmodi intereuntium pecorum cadavera una cum cutibus praevie conscissis quo profundius terrae infodi, ac viva quoque calce, ubi haberi potest, inspergi curare, taliterque tum propriae, tum et communi saluti consulere noverint, neque intermittant. Datum Posonii ut s. 336. Pliarmacopoeae in praesentia Delegatorum Civitatis —r- visitandae. Conci. Cons. die 19. Januarii 1745. (In seq. M. R. ddto 8. Januarii 1745.) Intellectis iis, qualesnam novae differentiae inter Comitatum Jaurinensem, et Civitatem ejusdem nominis, respectu visitationis apothecae Patrum Societatis ibidem, nuper, excluso civili Magistratu per Comitatum institutae, sint exortae. Benigne committitur, quatenus Magistratus Jaurinensis non obstante visitatione a parte Comitatus facta , dictam Patrum Societatis apothecam , ad normam alterius civilis apothecae illico visitari curet, et Relationem desuper faciat, consequenter tam in hoc, quam in aliis quoque accessoriis semet praefatae benignae paternae dispositioni accomodet. 337. Regulamentum militare. die 6. Maji 1745. Nos Maria Theresia etc. etc. Schema demonstrans: qualemnam infra scripti Officiales in plano disloIntimatum istud republicatum quoque fuit die 21. Aprilis a. c.