Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 2 (Budae, 1852)
Regimen Mariae Theresiae imperatricis et regis
208 Intuitu Pestis lit erae passuales. lues pecorum in vici~ nitate Styriae. Concl Cons. die 16. Octbr. 1743. (In seq. M. R. ddto 11. Octbr. 1743.) Dum pestiferae luis malum hincinde grassabatur, ac tandem hoc regnum Hungáriáé quoque invasisset, quaenam in ejusdem suppressionem et aversionem praecautiones exactius observandae isthinc transmissae, ac respectu lit e— rarum quoque passu alium itinerantibus gratis, sine taxa, extradanda- rum intimata sunt, eorum bene meminerint, Jurisdictionum Magistratus; interim pestifero ejusmodi malo in regno hoc necdum per totum suppresso, quin imo in quibusdam inferiorum Comitatuum locis continuo repullulante, itineran- tes tamen sine salvi passus literis, hinc inde commeare et ad ordinatos passus penetrare passim observarentur, semet in iisdem sufficienter legitimare haud valentes. Cum itaque absque passualibus nemo admittetur deinceps, Consilium hoc Regium Locumtenentiale id ipsum Jurisdictionis Jiagistratui pro sui ac itine— rantiuin directione praesentibus intimandum esse duxit, quo hi sibi de passualibus fide dignis prospiciant, Magistratus vero illas iisdem per eos, quorum interest, gatis et sine omni taxa extradari curent, una etiam in re sanitatis ordinatos Commissarios, ne ullum ex alio comitatu et in hunc suum sine fidedi— gnis passualibus admittant, instruere noverint. Et siquidem pecorum lues in nonnullis comitatibus et quidem Styriac vicinis denuo repullularet, et exinde etiam magis, signanter in Styriae loca R a- ckersburg etLuetemberg dilataretur: quod eatenus insinuatae dispositiones debite minus observarentur, intereuntia ejusmodi pecora una cum cutibus conscindendis, uti ordinatum est, terrae infodiantur, hinc praetitulatas Dominationes Vestras Consilium hoc Regium Locumtenentiale praesentibus denuo monendas habuit: quatenus hoc in passu priores insinuatas jam dispositiones exactius observari, consequenter ejusmodi pecora lue utpote intereuntia una cum cutibus terrae profundius commissa jam modalitate infodi curare, contravenientes vero exemplariter punire, ac per id ulteriora damna incolis exinde imminentia avertere non intermittant. Datum Posonii ut s. 319« Tabulae districtualis cis-Tibiscanae judicia. Conci Cons. die 25. Octbr. 4743. (In seq. M. R. ddto 22. Octbr. 1743.) Cessante jani per misericordiam Dei, in comitatibus ad tabulam districtualem cis-Ti- biscanam Eperjessiensem applicatis , contagionis malo , benigne resolvit Sua Regia Majestas, ut non tantum in iisdem comitatibus , sed etiam in praenominata tabula districtuali cis—Ti— biscana , finito praesenti vindemiali juristitio, cursus juris adaperiatur, et causantibus justitia administretur, benigne significatur: quatenus Consilium hocee Regium super praemissis necessariam in praenotatis comitatibus pro causandum directione , publicationem eatenus instituet. 320« Salis quaestus Szoluokino infecto. Conci. Cons. die 8. Novbr. 1743. (In seq. M. R. ddto 4. Novbr. 1743.) Benigne rescribitur , quatenus Pestiensi et Hevessiensi Comitatibus serio committatur , ut eorundem olficiales in passibus Srolnokinum ducentibus constituti, perdurante ibidem adhuc contagionis malo , eas , quae pro conservatione communis salutis deservire possunt , dispositiones omni e* parte , signanter vero circa salis inde eductionem faciant. 318.