Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 2 (Budae, 1852)

Regimen Mariae Theresiae imperatricis et regis

207 scribitur : quatenus Comes Franciscus Károlyi possessionem Torpa cingi et custodiri faciat, possessionis vero Szalacs judicem et juratos sub gravissima, et ubi opus fuerit, etiam mortis poena moneat: ut semet dispositionibus in re sanitatis accomodent; ac etiam ut oppidum Nagy-Szőllös memoratus Com. Károlyi sufficienter cingi et custodiri curet; Com. autem Tho- mae Berenyi, ut in comitatu Bereghiensi, tam versus possessionem Torpa necessarias dispo­sitiones fieri et vigilias poni, quo et quoad ipsum oppidum Vary visitationem illico peragi et debitas praecautiones institui faciat; denique antelatis Comitibus , ut omnem possibilem cu­ram adhibeant, quo malum contagionis in districtibus curae ipsorum concreditis, non tan­tum ultra non propagetur , sed in locis quoque infectis quantocius suprimatur , intimandum benigne committitur. ^*15. Quaestus salis Szolnokini. Locus Sámson infectus. Conci. Cons. die 5. Octbr. 1743. (In seq. M. R. ddto 30. Septbr. 1743.) Ad repraesentationem in re sanitatis circa Szolnokinum (quo extranei pro sale, et aliis necessariis rebus intrare et vicissim inde exire soleant) a malo contagionis baud de­puratum, emanatam, benigne rescribitur et committitur , quatenus necessariae dispositiones instituantur : ne ex dicto oppido Szolnok salis officialibus exitus , et extraneis ultra locum pro deponendo , et avehendo sale destinatum, in id oppidum introitus admittatur, an, aut, et quare hactenus id observatum non sit? Vice-Comes superinde audiatur, et quid eatenus compertum fuerit, Sua Majestas informetur. Et cum Sua Majestas, de recenter etiam infecta comitatui Bihariensi adjacente possessione Samson, per sanitatis Commissarios informe­tur; quare hoc in passu etiam benigne committit, quatenus idem locus bene cinctus, et occlu­sus servetur, ac perito chirurgo provideatyr , personarum a reliquis sequestratarum cura et custodia habeatur, iisdemque de necessariis vivendi mediis , ex publico provideatur, unde autem et qualiter malum eo penetraverit? inquiratur, et Sua Majestas informetur. 31«. Strictiores ordines circa: Szolnok, Torpa et Szalacs. Conci. Cons. die 11. Octbr. 1743. (In seq. M. R. ddto 8. Octbr. 1743.) Ultra ea, quae sub 24. et 30. praeteriti mensis Septembris in re sanitatis, respectu Szol­nok, Torpa et Szalacs Consilio commissa habentur, id etiam clementer superadditur, quatenus dictorum locorum Torpa et Szalacs domini terrestres serio admoneantur, ut iidem subditos suos, ad debite in re sanitatis parendum, signanter ut sani ab infectis separentur, domus mun­dentur , res et vestimenta, quae mundari non possunt, comburantur, chirurgi expositi ubique ad visitandum et curandum libere admittantur , adstringant ; in contravenientes pro exigentia rei etiam mortis poena animadverti curent, et ipsimet etiam domini terrestres ad su- primendum id malum concurrant. Et cum in Szolnok , ut Vice-Comes Hevesiensis comitatus informat, malum contagionis iterum invaluerit ; quare, ut id locus strictius iterum cingatur, et custodiatur , nemoque ad id oppidum intrare , aut inde exire permittatur , dicto Comita­tui serio et districtim intimari committitur. 317. Loca <?Iacsollya et Leczfalva infecta. Conci Cons. die H. Octbr. 1743. (In seq. M. R. ddto 9. Octbr. 1743.) Informatio sub 7. praeteriti mensis exhibita in eo : qualiter nimirum in comitatu Be­reghiensi, iterato in duobus locis Macsollya et Leczfalva, prope Munkácsinum sitis, malum contagionis eruperit, eo fine benigne communicatur et committitur, quatenus stante eo , quod dicti comitatus Vice-Comes nullam eatenus Excelso Consilio submisserit in­formationem, serio reprehendatur et admoneatur, et tam ipsi, quam Comiti Thomae Berenyi ne dictum malum ulterius propagetur , imo quocitius suprimatur , serio , ac districtim com­mittatur ; praeterea id ordinatur, ut Cassoviae existens chirurgus M a r s c h a 11 dictus sta- tim in praefatum comitatum Bereghiensem , ad visitandam dictorum locorum viciniam dein loca infecta exmittatur ; in reliquo , ut officiales comitatenses , in quibus loca adhuc infecta existunt , sanitatis dispositionibus obtemperent, omnibusque infectorum comitatuum Vire Comitibus serio , ac districtim , sub indignatione Regia , et poena non observationis Man" datorum regiorum injungitur, ut tandem aliquando , Deo auxiliante, huic pernicioso malo finis imponatur. r

Next

/
Thumbnails
Contents