Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 2 (Budae, 1852)
Regimen Mariae Theresiae imperatricis et regis
195 Oppidum Püspöki infectum. Conci. Cons. die 19. Junii 1742. (In seq. M. R. ddto 14. Junii 1742.) Siquidem in comitatu Bihariensi contagionis malum ultro propagaretur , oppidumque Püspöki realiter jam infectum, et insuper alia etiam duo loca suspecta essent, benigne committitur, quatenus in conformitate priorum serio iterato, et efficaces apud dictum Comitatum instituantur dispositiones , ut ejusmodi infecta, et suspecta loca strictissime cingantur, et omnis cum illis communicatio praecaveatur ; occlusis vero de necessariis subsistendi mediis , sub debitis praecautionibus-provideatur, de eo autem, qualiter malum contagionis in memoratum oppidum pervenerit, et quid ultra etiam in suspectis locis prodiverit, informatio submittatur. 279. limitatio pharmacorum; pharmacopoeia praxis medica interdicta; juramentum medicorum et pliarmaceutarum. Conci. Gons. die 23. Junii 1742. In ordine ad instructionem illam, quam 1. et r. civitatis istius Posonien- sis Magistratus medio Physici sui ordinarii elaborari fecit, et pharmacopoeis, chirurgis, balneatoribus et obstetricibus ad observandum extradedit, hisce rescribendum esse duxit Cons, istud L. Regium: quod pharmacopoei vi etiam juramenti sui ab omni plane praxi medica etiam circa mediis destitutos arceri debeant; his enim ipse ordinarius civitatis hujus physicus ex obligatione sua gratis praescribere teneretur, sed nec alii Medicinae Doclores ope, et consilio iisdem idcirco recurrentibus adesse detrectarent; caeterum dictis pharmacopoeis licitum quidem permanere: pulveres sudoriferos, purgantia leniora, mixturas confortativas, ex officinis suis vendere, vehementia attamen drastica purgantia, vomitoria, humores potenter emoventia, abortum procurantia medicamenta, aut o p i a t a , a fortiori v e- nenum venumdare interdictum sit. Quare noverit etiam praelibatae civitatis hujus Magistratus praeattactam instructionem taliter modificari curare, modificatam autem per eos, quorum interest , exacte observari facere; caeterum cum observetur memoratos pharma- copoeos pharmaca sua caro pretio vendere, sed nec constet, num reliqui artis medicae ministri juramento sint obstricti, hinc pharmacorum quoque limitationem medio Physici ordinarii peragi, et aeque observari , non absimiliter substratum juramenti pro praementionatis artis medicae ministris elaborari facere, et Cons, huic pro ulteriori discussione submittere non intermittet idem Magistratus. Datum Posonii ut s. 276. Contagium trans Tibiscum recrudescit. Conci. Cons. die 10. Julii 1742. (In seq. M. R. ddto 6. Julii 1742.) Cum pateat malum contagionis trans Tibiscum, et signanter in comitatibus Marma- rossiensi, Bihariensi, nec non Ugocsensi invalescere, ac metuendum etiam sit ne in modernis potissimum caloribus ulterius malum hoc extendatur. — Proinde curandum ut adhibitis quibusvis salutaribus modis et dispositionibus, non tantum omnis ulterior mali hujus extensio sit praecauta, sed etiam in locis, ad quae idem jam penetravit, quocitius exstingvi et eliminari valeat. Et quia in Marmarossiensis comitatus locis contagionis malo infectis, et hac ex ratione ab aliorum communicatione praeclusis, existentes homines maxima laborent ad victum necessariorum penuria: hinc ulterius quoque ea sollicita cura adhibenda , ut praevia ex ratione inclusis, etiam de necessariis vitae mediis sit provisum. 274. 13 *