Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 2 (Budae, 1852)
Regimen Mariae Theresiae imperatricis et regis
194 Quam in praemissis interventam benignam resolutionem nostram fidelitatibus vestris eum in finem benigne intimandum esse duximus, quatenus prae- mentionatum medicum Perbegh pro excipiendo desuper requisito decreto inviare et dirigere noverint, et non intermittant fid. vestrae. Datum Viennae ut s. 2) Domino Jcsepho Perbegh ad Commissionem in re sanitatis hic Poso- * nii ordinato medico. Ex officio intimari. Snmmefatam Suam Sacram Regiam Majestatem praeti- tulatae Dominationi vestrae characterem Regii Consiliarii in rebus sanitatis clementer attribuisse et concessisse. Quam benignam Regiam Resolutionem eidem Dominationi vestrae finem etiam in illum intimatum esse duxit Consilium istud L. Regium, quatenus super benigne collato sibi ejusmodi charactere requisitum decretum apud I. Cancellariam Regiam Hung.-Aulicam levare noverit. Datum Posonii ut s. 273. Descriptiones morborum adurgentur. Conci. Cons. die 30. Maji 1742. Civitati Posoniensi. Commissio sanitatis per Suam Majestatem Regiam benigne ordinata Consilio huic L. Regio retulit: quod esto abhinc medio Magistratus L. et R. hujus Civitatis ordinatum serioque commissum fuerit, ut doctores in gremio civitatis istius degentes, connotationes infirmorum sub cura sua habitorum cum genuina descriptione qualitatis morborum huic Commissioni de tempore in tempus exhibere debeant; nonnulli tamen, et signanter Szegner, Meri et Nard nominati doctores semet huic ordinationi neutiquam accommodent; alii vero qualitates morbi contagiosi, speciemque alicujus malignitatis praeseferentes circumstantialiter haud exprimant, nec domos, in quibus tales decumbunt, spe- cificent. Quapropter L. et R. civitatis istius Magistratui hisce iterato intimandum esse duxit Cons, istud R. Locumtenentiale, quatenus praenominatos Doctores ordinationi ab hinc intimatae in praesens semet accomodare intermittentes, ad inomisse huic satisfaciendum s rio adhuc monere, ac tam hos quam et alios eo, ut eorum et talium duntaxat morborum, qui conta giosi, aut speciem alicujus malignitatis praeseferunt, qualitates, et quidem genuine ac circumstantialiter describere ac exprimere, non absimiliter domus, in quibus tales decumbunt ad id, ut si necessum fuerit, requisitae idcirco etiam dispositiones et praecautiones instantanee institui valeant, specificare, imo, ut status sanitatis exacte constet, id quoque, si ejusmodi infirmos in contagioso aut maligno quopiam morbo, decumbentes non habeant, huic Commissioni scripto insinuare teneantur, inviare noverit, et nec intermittat idem Magistratus. Datum Posonii ut s. täte morborum periculum etiam publico evenire possit, ejusmodi autem sanitatem respicientes informationes , juxta praehabitas dispositiones Exc. C. R. Locumt. submitti debeant, hae vero ob non servatos subinde etiam consessus instantanee per idem Exc. Cons. Regium assummi nequeant , aut assumtae ad Commissionem hanc inviari soleant; ideo humillime judicaret Commissio haecce, et id apud Magistratum huja- tem civicum ordinari: ut ad negotii etiam accelerationem universi Doctores et Chirurgi in civitate hac degentes genuinas et sinceras de qualitate morborum et statu infirmorum relationes Commissionis hujus domino Praesidi, de tempore in tempus, et si quodpiam periculum subversetur, instantanee exhibeant, per eandem Commissionem cum voto et opinione, siquid disponendum videretur, Excelso R. Consilio referendae. Actum in Commissione Sanitatis. Posonii die 4. Aprilis 174?.