Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 2 (Budae, 1852)

Regimen Mariae Theresiae imperatricis et regis

193 eo tamen morbo: ut ipse in commissionibus sanitatis ad quas vocabitur, omni­bus Regii hujus L. Consilii nostri, et Regiae Camerae nostrae Hungaricae Con­siliariis ad eandem venientibus cedere semper debeat, clementer attribuimus, et concessimus. tibus: ex iisdem pleno cum solatio experitur Commissio, hocce malum contagionis ex immensa Dei misericordia medio tempore comitatibui etiam in illis, in quibus ejus­dem reliquiae adhuc superfuerant, non tantum magis et magis remisisse, sed et juxta novissimas relationes penitus cessasse. et loca, quae antehac infecta fuerant, par­tim jam reserata, partim sub contumacia existere, sed et statum sanitatis Principa­tus Transilvaniae juxta postremaniDomini Comitis Alexandri Károlyi in partibus trans-Tibiscanis Regii in re sanitatis Commissarii sub 20-a nunc transacti mensis da­tam informationem , et eidem annexam sanitatis Commissionis in dicto Principatu constitutae Relationem in melius mutati, ac in quantum etiam nonnulla ejusdem Principatus loca malo adhuc infecta essent, haec ita conclusa, et vigiliis cincta ha­beri, ut nullus inde elabi, multo minus ulteriores Partes petere valeat; eas prae­terea in passibus limitaneis, et in Regnum hoc ducentibus ex parte memorati Princi­patus factas esse dispositiones: ut non alter, quam qui passualibus Generalis ibidem commendantis, aut inibi constitutae sanitatis Commissionis provisus est, proficisci admittatur; ac a parte etiam Regni Hungáriáé circa admissionem in nunc dictum Re­gnum conformia jam per praelibatum dominum Comitem Regium Commissarium di- • sposita haberi. Quae praevio modo constitutae dispositiones, siquidem de tutanda et conser­vanda publica incolumitate sufficientem Regno huic praebere viderentur securitatem, in comitatibus porro regni hujus divina clementia malum contagionis jam cessasset; hinc ut partium trans-Tibiscanarum plebi jam a quadriennio coarctatae, et omni di­stractionis beneficio destitutae quodpiam sublevamen accedat, penuriaque inibi gras- sans mitigetur, Suae Sacrae Majestati demisse svadendum esse Commissio haec opina­retur: quatenus partibus in illis, si malum medio tempore, quod Deus clementer avertat, non recrudesceret, publicas annales nundinas celebrari, non absimiliter trajectus in Tybisco adhuc praeclusos reserari clementer admittere dignetur ; prouti idipsum praefatus quoque Dominus Regius Commissarius humillime existimaret, imo memoratarum publicarum nundinarum mox imminente S. Georgii festo Debrecini ce­lebrationem jam admisisset. Caeterum cum Divina favente clementia Regnum hoc in eum brevi statum sani­tatis perventurum sit, nt eodem ab omni malo epidemico ex integro depurato, Com­missio haec secundum clementer sibi a Sacra Sua Majestate delatum munus circa antevertendum, aut exstingvendum contagionis malum ad operandum non habeat; quia attamen summefata Sua Majestas Regia eandem hanc Commissionem stabilem et du­raturam esse benigne voluisset, illamque circa ea cuncta, quae in Rem sanitatis quo-*- quo modo influunt, operaturam constituisset et praecepisset. Hoc vero cessante ma­lo epidemico, occurrerent potius ad Scientiam medicam pertinentia objecta, con­sequenter per dominum Medicum ad Coinipissionem hanc benigne denominatum tra­ctari , discuti et discerni^ jjer eundem Commissioni huic, et medio hujus , Excelso R. L. Cons, pro faciendis opportunis dispositionibus referri deberent, ad hoc vero taliter tractandum, voto quoque in qualitate pollere deberet, cujus votum nec in prae­sens in qualitate voti coassidentium dominorum Consiliariorum attendi, et considera­ri potuit; hinc tum ideo, tum ut a modo imposterum in discutiendo et reprobando facto doctorum et chirurgorum hujatum , horumque vel maxime correctione requi­sitam activitatem habeat, illi vero erga hunc competente respectu ducantur, demis­se censeret Commissio haec, S. Majestati Regiae demisse svaderi: quatenus memora­tum medicum Carolum Josephum Perbegh, alioquin Augustae Aulae Suae medicum charactere Consiliarii Sanitatis insignire clementissime dignaretur; uti idipsum in aliis quoque sanitatis Commissionibus usitatum constaret, Et quia ex magistratus civitatis Posoniensis informatione , et eidem annexis do­ctorum hujatum, signanter Physici dictae civitatis Relationibus, quoad adhibendam cu­ram infirmis defectus irrepsisset, ac ipsos etiam chirurgos ad curandas interni morbi qualitates semet immittere praesumere, Commissio haec observaret, ut proinde pu­blicae hoc quoque in passu saluti consulatur, debiteque prospiciatur, demisse existi­maret Commissio haec, apud praedictam civitatem et dominum terrestrem Plagae sub- arcensis ordinandum esse , quatenus chirurgi et omnes non gradnati, sibi tamen do- ctoris titulum, aut operationes vendicantes, a cura infirmis, quoad intrinsecos morbos adhibenda severe inhibeantur. — Cum porro ex statu infirmorum et quali­13

Next

/
Thumbnails
Contents