Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 2 (Budae, 1852)

Regimen Mariae Theresiae imperatricis et regis

190 rins serpere possit; et quia malum idem in vicinitate etiam fortalitii Magno-Vardicn- sis haberetur, clementer praecipitur: ut cum commendante dicti lortalitii mutuam cointel- ligentiam illi, quibus cura sanitatis ex parte provinciali incumbit, foveant. 365. Trajectus in Tybisco vigiliis muniendi. Insurgens mili­tia obtutu pestis visitanda. Conci Cons. die 19. Januarii 1742. Recentiores isthuc datae relationes innuunt, malum contagionis in partibus trans-Tybiscanisin dies ingravescere; et licet circa accurate cingenda, et ab omni communicatione occludenda loca eodem malo infecta, vel de eo saltem suspecta, omnes salutares et necessariae factae sint, fiant- que dispositiones; ut tamen in hac mali extensione harum partium securitati pro meliori consulatur, necessum est, eam circa itinerantes et viatores sedulam curam et vigilantiam adhibere, ne medio eorum, ex partibus trans-Tibiscanis venientium, ejusmodi malum ad has partes penetrare possit. Proinde dispositiones faciendae, ne ex dictis partibus trans-Tybiscanis alii in medium Districtuum Jazigum et Cumanorum, vel etiam per hos alio ad­mittantur , quam qui salvi passus literis a solis Vice-Comitibus et judicibus no­bilium extradandis, et tum id, quod ex locis indubitanter sanis veniant, et per mera talia transiverint, tum et tempus morae, quo nempe in tali sano loco ex­hibitor earundem manserit, positive innuentibus et exprimentibus sufficienter re- monstraverint, et se se legitimaverint, ac ideo comitatibus Tybisco vicinis inti­matur, ut non modo transitus et passus publicos, sed et quosvis in Tybisco tra­jectus debitis vigiliis et commissariis viatoribus sedule vigilaturis, et num prae­scriptis passualibus literis iidem muniti sint, accurate examinaturis instruat. Caeterum autem id quoque jam ordinatum est, ut insurgens pedestris non minus quam et equestris nationalis militia, alioquin juxta factas dispositiones ex locis nonnisi indubitanter sanis assumta, et assumenda, priusquam Tybiscum trajiciat, debite visitetur, et si qui inter illos suspecti reperti fuerint, una cum illis, quibus communicarunt sistantur, suspecti sequestrentur; tam hi, quam et illi, ibidem usque ulteriores dispositiones detinendi. Datum Posonii ut s. 366. Pestinum emundatum. Comit. Szabolcs infectus. Conci. Cons. die 23. Januarii 1742. (In seq. M. R. ddto 18. Januarii 1742.) Peracta in civitate Pestiensi domor um emundatione, et expleta con­tumacia , ejuudem civitatis incolae ad communicationem aliorum admitti possunt; praete­rea Szabolcsensis comitatus possessione Nyíregyháza, et praedio Ad on y malo contagionis recenter infectis, omnes praecautiones strictissime tenendae. 267. Medicus Persa Budam admittendus; contagium in Tran­sylvania; insurgens militia trans-Tybiscana visitanda; Pestinum communicationi readmissum. Conci. Cons. die 4. Febr. 1742. (In seq. M. R. ddto 1. Febr 1742.) Benigne rescribitur : 1. respectu medici Persa, et chirurgorum Budam readmit- tendorum , dispositum jam haberi. 2-o quatenus intuitu repullulantis in Transylvania mali contagionis Comiti Alexandro Károlyi intimetur, ut idem cum commissione sanitatis in Tran­sylvania habita, mutuam foveat correspondentiam. 3-0 ut trans Tybiscum congreganda na­tionalis militia, antequam ad hanc Tybisci partem admittatur, visitetur. 4-o ut civitas Pe- stiensis ad communicationem sanorum locorum readmittatur.

Next

/
Thumbnails
Contents