Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 2 (Budae, 1852)

Regimen Mariae Theresiae imperatricis et regis

191 Relatione» super statu sanitatis et visitatione mortuo­rum. Chirurgi a cura interna inhibiti. Conci. Cods. die 4. Apr. 1742. Tenore antecedaneorum, sub 13. quippe Februarii, et 10. Martii ab hinc expeditorum Rescriptorum intimatum fuerat Magistratui L. et R. hujus civitatis, ut de qualitate, statu aegrotorum, et qualitate eorumdem morbi non minus, et de numero demortuorum cum sincera qualitatis morbi pariter ex­pressione, necessariae informationes de tempore in tempus Cons, huic L. R. di­recte submittant. Cum autem ex statujnfirmorum, qualitateque morborum peri­culum etiam nonnunquam publico imminere possit; hoc vero instantaneum ex­poscat remedium; Sua porro Sacra Regia Majestas in praefata hac L. et R. Ci­vitate sub praesidio 1). Comitis Leopoldi de Nádasd Tavern. Reg. Magistri stabi­lem in rebus sanitatis clementer denominasset et instituisset Commissionem, quae non tantum in dicta hac civitate, sed etiam respectu totius regni rem sanitatis respiciat, super rebus et negotiis eatenus occurrentibus, et eo quoquo modo in­fluentibus solerter deliberet, et omnes salutares institui faciat dispositiones. Eapropter praelibatae civitatis hujus Magistratui hisce intimandum duxit Consilium istud Locumtenentiale Regium, quatenus eas opportunas ex parte sua facere noverit dispositiones, ut ob negotii etiam in casu subversantis cujus- piam periculi accelerationem, desideratas de statu infirmorum, et qualitate mor­borum informationes, velut rem sanitatis respicientes, universi doctores in gremio civitatis istius degentes per se, ii vero chirurgi, qui visitationem mortuorum sibi ex publico commissam et concreditam habent, talium con- notationem sive per se, sive medio Magistratus hujus praelibatae sanitatis Commisionis domino Comiti praesidi de tempore in tempus, et si quodpiam periculum subversaretur, etiam instantanee exhibere debeant, et teneantur. Caeterum ex repetitae civitatis hujus Physici ord. nupernae Magistratus in­formationi annexa relatione observat Cons, istud L. Regium circa curam infirmis adhibendam defectus irrepsisse, ac ipsos etiam chirurgos ad curandas interni morbi qualitates semet immittere praesummere; ut proinde hoc quoque in passu publico debite prospiciatur, noverit antelatae civitatis hujus Magistratus chi­rurgos non minus, quam et alios omnes non graduatos, sibi tamen doctoris titulum, aut operationesvendicantes, a cura infirmis quo­ad intrinsecos morbos adhibenda severe inhibere, et in contrave­nientes condigne etiam animadvertere; quemadmodum respectu quoque fundi subarcensis opportune eatenus jam disposita habentur. Datum Posonii ut s. 269. Contagio in comitatibus Bihar et Szabolcs tandem ces­sante , debita emundatio eifectuauda. Conci. Cons. die 6. Apr. i 742. (In seq. M. R. ddto 3. Apr. 1742.) Contagionis malum , quod in Bihariensi et Szabolcsensi comitatu iterato grassari coepit, infinita Dei misericordia ex integro ibidem jam cessavit; ne autem malum hoc par­tibus illis denuo recrudescat, ipsa publicae salutis conservatio exposcit, ut omnis dictae luis fomes ibidem totaliter, ac omni possibili modo eradicetur. « Eapropter clementer committendum , quatenus eae in praerecensitis comitatibus in­cunctanter instituendae dispositiones, ut debita infectorum locorum emundatione ac uten­silium quorumvis , praecipue vero rerum infectioni vel maxime obnoxiarum combustione omnis fomes dicti contagionis mali in praenominatis comitatibus ex integro exstin-natu/ ac penitus eliminetur. ° ’ 268.

Next

/
Thumbnails
Contents