Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 2 (Budae, 1852)

Regimen Caroli VI. imperatoris et regis

171 ctive quocitius duci, eandemque requisitis vigilibus custodiri et muniri celeriter faciat, et de eo, per quaenain loca ejusmodi lineae ductus protendatur, quibusve, ac quot numero cu­stodibus eadem ubi sit munita, circumstantialem et fidelem relationem incunctanter submittat. 333. Festinum reseratum; Buda mundanda. Conci. Cons. die 15. Martii 1740. (In seq. M. R. ddto 11. Martii 1740.) Clementer resolvit Sua Majestas SSma, quatenus Leopoldopoliensis fortalitii ab aliorum communicatione praeclusio , si quae ad praesens observata fuisset, tollatur; cae- terum benigne notificatur: Pestiensis quoque civitas reseretur; quod ipsum, non minus quam et id, quod alterius etiam civitatis Budensis inhabitatores, ut primum emundatio doinorum ibidem quoque terminata exstiterit, penes fidedignos passuales, ad aliorum sano­rum locorum communicationem admitti debeant, vicinis Regni comitatibus intimandum. 333. liue intereuntia pecora profunde liumanda. Conci. Cons. die 5. April 1740. (In seq. M. R. ddto 31. Martii 1740.) Ex pluribus regni istius partibus innotuit, magnam pecorum copiam,.sive rigiditate hiemis, sive vero alimentorum defectu, aliove ex incidenti in­terivisse , ita ut in his signanter partibus, ubi greges pecorum servari solent, integri cumuli pereuntium taliter pecudum conspici possint; ne itaque exinde, praesertim ubi terrae exhalationes, et calida supervenerint tempora, pejora adhuc eveniant, eae sunt faciendae dispositiones, ut intereuntia praevio modo pecora, absque mora terrae et quidem profundius infodiantur. Datum Posonii ut s. 334. Comitatus Pestiensis plurima loca infecta, Conci Cons. die 5. April. 1740. (In seq. M. R. ddto 31. Martii 1740.) Contagionis malo in pluribus adhucdum comitatuum Pest Pilis et Soltit ar- ticulariter unitorum locis , potissimum ad Danubium sitis , ut sunt: D ö m ö s d , Pab, Vecse, Soltit, Port a j et Ordás, nec non Czegléd, Szalk— Szent-Mártony, Aasztó et Kis Körös grassante, ad impediendum omne cum locis Deo propitio sanis consortium, dispositum estin dictis articulariter unitis comitatibus , ut a possessionis primo loco positae, aggere usque possessionem: Kún-Sz.- Miklós et ei advicinantes Fülöp- et Szabad-Szállás, lineae vigiliis necessariis muniendae erigantur, nullusque per eas transitus usque dum Deo miserante malum illud epidemicum in praespecificatis locis plene cessaverit, admittatur. Datum Posonii ut s. 335. Contagium Szegedini recrud escit. Conci Cons. die 5. April. 1740. (In seq. M. R. ddto 31. Martii 1740.) Ad malum jam sopitum, denuoque recrudescens omnimode supprimendum — strictis­sima ordinationum observantia tenenda. 336. Passus» in Austrian!. Conci. Cons. die 22. April. 1740. (In seq. M. R. ddto 16. Apr. 1740.) Clementer resolvit Sua Majestas SSma, ut ex Croatia, comitatibusque specificatis, nec non insuta Csallóköz, et civitate Fosoniensi venientes , per passus denominatos abs-

Next

/
Thumbnails
Contents