Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 2 (Budae, 1852)

Regimen Caroli VI. imperatoris et regis

168 315. Chirurgus Jos. Cfrölmer suspecta loca in com. Mitriensi risitet. Cond Cons. die 3. Febr. 1740. (In seq. M. R. ddto 26. Januarii 1740.) Intuitu relationum, quae de possessione Tükés-Ujfalu supervenerunt, consultum vi­sum fuit, in ejusmodi casibus versatum chirurgum Josephum Gröbner pro peragenda tam praenominatae possessionis, quam et aliorum , si quae adhuc in gremio Nitriensis co­mitatus suspecta haberentur, locorum visitatione exmittere; proinde dictus chirurgus ad substitutum vice-comitem comitatus Nitriensis taliter inviatur , ut illi ad rite ac debite peragendam tam in Tükés-Ujfalu, quam et alibi, si quae adhuc suspecta darentur loca, militarium aeque, ac aliorum incolarum visitationem ex parte comitatensis magistratus omnis necessaria et oportuna praebeatur assistentia. Ubi autem in ejusmodi locis contra omnem meliorem spem contagiosi quid detectum fuerit, praenominatum chirurgum ad suc­currendum talismodi malo laborantibus inibi retinere, superindeque celerem relationem submittere erit necesse. 316. Mortis poena transgressoribus linearum. Conci. Cons. die 4. Febr. 1740. (In seq. M. R. ddto 1. Febr. 1740.) Ordinationes regiae / cum Patentalibus jf per regnum publicantur. / Carolus VI. etc. Ratione et intuitu contagiosae luis, et quoad idcirco ductam in finibus Austriae lineam praeclusoriam, statutamque in illos, qui clam, vel violenter ejusmodi lineas transeundo, ex Hungária in Austriam subintrare temere attentarent, mortis poenam, qualenam Edictum paten tale in Austria denuo emanari, et publicari jusserimus, ex annexis jf exemplaribus uberius intellecturae sunt dilectio et fidelitates vestrae; quod ipsum per comi­tatus praefati regni Hungáriáé Austriae vicinos, ut sibi Regni Hungáriáé acco­lae eatenus cavere sciant, indilate divulgari curabunt. . . . Caeterum ex literis vice-comitis comitatus Posoniensis in re sanitatis in- formatoriis, die 23-ia praeteriti mensis Januarii ad Regiam Cancellariam nostram Hungaricam Aulicam exaratis patet, in Cseszte et Istvánfalva, locis nempe antea infectis, emundationem domorum omnium jam esse peractam; in possessione autem Gerencsér juvenem certum nigris, rubrisque petechiis notatum die 10-a praeteriti mensis Januarii decessisse, alterum porro annorum circiter 15 pestifero (uti expositus chirurgus fateretur) si­gno , a praespecificato tempore notatum fuisse; facta proinde provocatione ad benignum rescriptum nostrum die 15. mensis recenter evoluti hac in materia expediti, dilectioni et fidelitatibus vestris hisce ulterius quoque clementer com­mittendum esse duximus : quatenus eas facere noverint dispositiones, ut prae­tacti oppidi Cseszte, et possessiunis Istvánfalva incolae, post emunda­tionem jam peractam, et si abinde, seu a tempore ultimo emundatae domus, in bono sanitatis statu perstiterunt, ad communicationem aliorum a malo infectio­nis liberorum locorum readmittantur; possessio vero Gerencsér, nec non locus P i 1 a, si et in quantum hic nondum ex integro emundatus, sicque sanus compertus exstitisset, sub praeclusione adhuc serventur, atque custodiantur. Datum Viennae ut s. jf IVir Carl der Sechste etc. Entbieten all- und jeden, denen dies unser Patent zu lesen, zu hören, oder zu sehen vorkommet, Unsere Gnad, und ist ohnedem jedermann bekant, was gestalten wir annoch unterm 15. Juni vorigen 1739-sfe» Jahrs, mittels eines gedruckten Patents, wider diejenige, soden, gegen Hungarn an denen N. Ö. Gräntzen gezogenen Cordon bey Tag oder

Next

/
Thumbnails
Contents