Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 2 (Budae, 1852)
Regimen Caroli VI. imperatoris et regis
16? aliaque in quibus malum contagionis ex integro jam ce ssavit, praecipue debite emundata, sicque expleto contumaciae tempore, ad aliorum sanorum locorum communicationem admittantur; caeteruin comitis Balassa ex opinione: quod in propinquitate possessionis Túth-Györk pro contumacia nuper destinata malum contagionis eruperit — comitatui Pesti- ensi intimatur, ut idem pro servanda contumacia loco possessionis Tóth-Györk aliam designet. 310. In civ. Tyrnavia, oppid. Cseszte, ac poss. Istvanfalva pestis cessavit; loca Pila et Gerencsér clausa tenenda. Conci. Cons. die 19. Januarii 1740. (In seq. M. R. ddto 15. Januarii 1740.) Clementer annuit Sua Majestas SSma, ut civitas Ty rn a vi ens is, oppidum item Cseszte, ac possessio Istvánfalva, peracta quippe emundatione, observatisque observandis , ad aliorum sanorum locorum communicationem readmittantur; loca autem Pila et Gerencsér ulterius etiam sub praeclusione serventur. 311. Contumacia a Tóth-Györk ad Püspök-Hatvan translata. Conci. Cons. die 19. Januarii 1740. (In seq. M. R. ddto 15. Januarii 1740.) Sua Majestas SSma dispositionem in eo: qualiter in locum possessionis Toth-Györk alia possessio Püspök-Hatvan, comitatui Pestiensi adjacens, pro loco contumaciae denominata exstiterit, — qualiterve dicto quidem comitatui Pestiensi, ut idem praefatam possessionem necessariis ad contumaciam requisitis instruat, — Comiti autem Balassa, ut ductae ibidem lineae descriptionem submittat, clementer approbat. SI«. Possessio Tirling suspecta; cliirurgi quoque exactas relationes praestent. Conci. Cons. die 22. Januarii 1740. (In seq. M. R. ddto 18. Januarii 1740.) Quod concernit suspicionem , in quam inhabitatores possessionis Tirling inciderunt, praeceptum est, quod imposterum magis exactae relationes, dum quis casus occurrerit , etiam a chirurgis submittendae sint, et majoris securitatis causa praefata possessio decursu 14 dierum ab aliorum communicatione praeclusa maneat. 313. Tyrnaviae mundatae libera communicatio admissa. Conci Cons die 29. Januarii 1740. (In seq. M. R. ddto 26. Januarii 1740.) Si Tyrnaviensis civitas, seu ejus incolae, ex integro absoluta, et tam intra, quam extra civitatem terminata domorum antehac ibidem infectarum emundatione , decursu duarum septimanarum, ab ultimo emundata domo computandarum, cum gratia et misericordia Divina ulterius quoque a contagionis malo immunes ac liberi perstiterint, attune eosdem ad communicationem aliorum a contagionis malo liberorum incolarum admitti, per consequens etiam vigilias circa memoratam civitatem collocatas, ratione ex praevia inde tolli posse. Circa statum demum ulteriorem incolarum Gereneseriensis, Csesztensis, Istvánja Ivensis, et Pila possessionum uberior relatio praestolatur. 314. Ad Vagum fluvium contumacia in Tornocz, Conci. Cons. die 29. Januarii 1740. (In seq. M. R. ddto 26. Januarii 1740.) Juxta interventas hactenus resolutiones: Vagus fluvius infra oppidum Vagh-Uj- liely incipiendo »d ejus in Danubium influxum ex integro ita praeclusus servari debet ut nonnisi in Tornác* contumaciam explentibus, ad hanc Vagi partem aditus pateat.