Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 2 (Budae, 1852)
Regimen Caroli VI. imperatoris et regis
164 admittatur; ex quo autem supponeretur Comitem Balassa, velut hoc fine in Honthensem et Neogradiensem comitatus discedentem, debitum eatenus remedium posuisse, hinc ejusdem relatio desuper facienda praestolatur. Quod autem respicit propositam possessionem Tisza-Tarjány pro salis depositorio, ex ratione infectionis Tokaini quoque erumpentis: siquidem locus aliquis pro salis depositorio tam facile adaptari et instrui nequiret, sed et Tokajensi salis depositorio extra oppidum excluso existente , quoad salem eo convehentes . et inde accipientes , ad avertendum omne infectionis periculum requisitae dispositiones institui valebunt. 303. Veredariis et postae magistris habitacula. Conci. Cons. die 30. Octbr. 1739. (In seq. M. R. dtto 26. Octbr. 1739.) Altefata Sua Majestas SSma tenore sui iterati mandati sub 26. hujus expediti , iteratim praecipit: ut veredariis et postarum magistris ex ratione contagiosae luis, stationes suas officiose mutare coactis, in campis apertis et sub dio hactenus degentibus hospitia pro locorum a contagionis malo liberorum situ et commoditate ad hoc: quo per hiemem et donec ad ordinarias stationes, cessante in illis contagionis malo, reverti rursus poterunt, inibi debite officio suo fungi possint, in domibus colonorum interimaliter gratis assignentur, et praebeantur. Datum Posonii ut s. 303. Expensae et sumtus in aversionem pestis factae specificandae. Conci- Cons. die 31. Octbr. 1739. Quandoquidem inter alias regni Hungáriáé calamitates, pestiferae luis malum hoc regnum notabili in parte tetigisset, et complurium etiam millium flo— renorum sumtus, cum miserorum contribuentium majori aggravio impensos haberi et etiamnum impendi, in comperto esset. Hinc prout quaevis gratuitae praestationes militiae ultra ejus regulamen- talem convenientiam factae, et aliae quoque extorsiones inconvenientes in miseris contribuentibus attentatae specifice connotentur, et Consilio huic Regio Locumtenentiali submittantur, circulariter dispositum haberetur; ita concomi- tanter ad haec praesentibus intimari: quatenus talismodi expensas et sumtus in praeattacti epidemicae luis mali suppressionem, et etiam aversionem jam impensos et deinceps impendendos, specifice ac seriatim connota- re; talismodi vero connotationem Consilio huic Regio Locumtentiali fine eo, ut hujus regni calamitosus et ad incitas redactus status, Suae Majestati Sacratissimae, ubi e re fuerit, specifice ac evidenter humillime repraesentari, ac condignum alleviamen implorari possit, suo tempore submittere noverit Magistratus. Datum Posonii ut s. 304. Praecautiones sanitatis intuitu hibernorum militiae. Conci. Cons. die 6. Nov. 1739. (In seq. M. R. ddto 4. Nov. 1739.) Circulares ordines / Consilii Aulae Bellici circa observandum durantibus etiam hibernis mensibus sanitatis statum, tam ad Comitatus contagionis malo infectos, quam et ab eo adhuc liberos — ad statum notitiae benigne communicantur. / Nomine incliti Consilii Aulae Bellici. An die gesambte in Hungarn, et Provinciis annexis incl. Croaten diesen Winter über zu hiberniren habende Regimenter zu Fusz, und Pferd, auch an die im Land bleibende einschichtige Battaillons- und Auxiliar-Tr ouppen.