Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 2 (Budae, 1852)
Regimen Caroli VI. imperatoris et regis
143 piosi numero existentes inhabitatores vestri summe necessariis vivendi mediis carere nequirent, ex supposito quod circa infectorum praeclusionem, aliorum vero istius liberae ac regiae civitatis nostrae fine perficiendorum campestrium laborum ad ejusdem terrenum coemendorum item victualium ad locum eatenus destinatum admissionem omnes debitas praecautiones adhibituri sitis, utrumque instituere quidem poteritis, ita tamen, ut ejusmodi inhabitatores terrenum istius liberae ac regiae civitatis nostrae nullatenus excedant, ac etiam in illo, et signanter quo victualia convehuntur, ab omni commixtione cum aliorum locorum incolis abstineant; contravenientes hujusmodi salutaribus dispositionibus pro gravitate rei mortis quoque poenam incursuri: de eo quid ulterius circa rem et statum sanitatis apud vos occurrerit, de tempore in tempus accuratas notitias praestolaturi: Gratia in reliquo nostra etc. Datum in castro nostro Luxemburg ut s. ■0 Comitatui Bihariensi. Carolus VI. Ex literis Vestris de statu liberae ac regiae civitatis nostrae Debrecziniensis die 25. mensis proxime praeteriti Regiae Cancellariae nostrae Hungarico Aulicae scriptis, uberius benigne intelleximus, quá sollicitudine in id contendatis, ne ex infectione in praefata civitate nostra jam erumpente, plura quoque istius comitatus vestri loca eodem malo inficiantur. Ex quo autem Debre- cziniensibus inhabitatoribus usus terreni ejusdem civitatis sed et victualium eorsum sub debitis tamen praecautionibus convectio necessario admitti debeat; quare vobis clementer hisce ac serio rescribendum committendumque esse duximus : ut super modo praefatam civitatem in ejus terreno et limitibus claudendi, certo tamen tempore summe necessaria victualia cum debitis praecautionibus ad certam distantiam convehendi, eademque absque infectionis periculo distrahendi, cum vicino Szabolcsensi comitatu et proximioribus Hajdonicalibus oppidis, nec non ipso magistratu antelatae civitatis incunctanter conferre, sicque demum ea, quae convenientior videbatur modalitate, utrumque praemissorum in effectum ita deducere, et adhibito etiam omni rigore observari facere noveritis , ne exinde malum contagionis ulterius propagetur. In reliquo etc. Datum in castro nostro Laxenburg die 5. mensis Junii 1739. — Comitatui Bihariensi. ITO. Tyrnaviae contagium. — Indagatio in occultatores morbi iu Gfalgocz. — Nundinae per integrum regnum interdictae. Conci. Cons. die 9. Junii 1739. (In seq. M. R. ddto 8. Junii 1739.) Cum in civitate etiam Tymaviensi contagionis malum eruperit, sollicite indagandum committitur, qui in oppido Galgócz grassans contagionis malum , a tanto tempore occultare attentaverint, ut comperto eo, in tales summarissimo processu mediante exemplaris decerni, et in executionem quoque summi queat animadversio; respectu autem publicarum nundinarum non admittendae celebrationis, ulterius quoque priori benigno mandato sub 22. Mai emanato, clementer insistit Sua Majestas SSma. MI. Commisarii sanitatis: Comes Joannes Eszterházy, Comes Thomas Berenyi, et Comes Alexander Károlyi constituuntur. Conci. Cons. die 12. Janii 1739. (In seq. 31. R. ddto 9. Junii 1739.) Circa ducendam, juxta fluvium Raba ad Jaurinum, Árpás, Sárvár, et Körmend lineam, et erigenda loca contumaciae, eoque exmittendum celerius Comitem Joannem Eszterhazy; nec non deferendam in districtu cis-Tybiscano Comiti Thomae Berenyi, intrans-