Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 2 (Budae, 1852)

Regimen Caroli VI. imperatoris et regis

144 Tybiscano vero Comiti Alexandro Károlyi in rebus sanitatis provinciam, benignum Suae Ma­jestatis SSmae rescriptum; quod autem districtum cis-Danubianum respicit, cum medio tem­pore Ersek-Ujvarinum quoque contagionis malo infici contigerit, ut Sellyejensis etiam passus per Vagum ita custodiatur , ut per eundem nullus sine expleta trans Vagum contumacia, cis Vagum admittatur praecipitur. Caeterum serio disponendum committitur, ne subditi sive labo­rum dominalium, sive etiam aliorum negotiorum perficiendorum causa ad loca contagionis malo infecta, ire compellantur. 172. Formulare passualium strenue observandum. Conci. Cons. die 12. Janii 1739. Siquidem passim observatum fuerit, quod literae passuales sine debita, in benignis patentalibus praescripta forma quid pro quo per plerosque expe­diantur, itinerantesque penes defectuosas ejusmodi liberi passus literas, hinc inde commigrent et proficiscantur. Hinc prttlis Dominationibus Vestris hisce intimandum esse duxit Consi­lium hocce Locumtenentiale Regium, quatenus in gremio sui mox publicari fa­ciant, ut quicunque iter suum alio promovere voluerit, talis de passualibus in conformitate praeadductarum patentalium, cum circumstantiali nempe personae et accessoriorum descriptione expediendis, iisdemque in locis per quae profectus fuerit authentica visa signandis sibi provideat, secus autem nemini transitus concedatur. Datum Posonii ut s. 173. Regulatio navigationis in fluviis Morava, Leitha et Da­nubio , tempore praeclusionis. Conci Cons. die 16. Janii 1739. (In seq. M. R. ddto 12. Junii 1739.) In sequelam benigni rescripti Posoniensi, Mosoniensi, et Soproniensi comitatibus in eo: ne quis in Austriam venire , vel etiam naves qnaspiam in fluviis Morava, et Leitha vo­catis, durante moderna Austriae praeclusione , servare ausit, intimatum habetur, circa na­vigia et nautas in Danubio autem : clementer rescribit Sua Majestas SSma ad avertendam communicationem cum locis infectis, primam permutationem nautarum constitutam haberi, ad fines Austriae, alteram ad Szöny vocatum locum prope Comaromium , tertiam Va- czii, quartam Foldvarini, q uintam Bajae , et sextam in Futak. 174. Postae magistris et literarum fumigatoribus gratuita habitacula. Conci Cons. die 16. Junii 1739. (In seq. M. R. ddto 12. Junii 1739.) Ex benigno Suae Majestatis mandato titulatis Dominationibus Vestris in­timari , quatenus, ubi defacto ex ratione sui moderni belli, vel vero erumpen­tis contagiosae luis postarum stationes mutari debent, durante ejusmodi muta­tione postarum quidem magistris, et penes eos constitutis literarum, ne per has infectio propagetur, fumigationis commissariis, necessariae habitationes, equis vero pascua gratis, in ejusmodi stationum locis ab omni infectione immunibus praebeantur et suppeditentur. Et siquidem complures advenirent in re sanitatis dominorum officialium comitatensium informationes, in quibus nec comitatus nec officium informantis specificatur, ob cujusmodi defectum saepius collimative non­nisi colligeretur, de quo comitatu haec illa informatio sonari debet; observandum igitur habent magistratuales personae, ut informationes tam Comitatuum, quam Officium suum in literis specificent. Datum Posonii ut s.

Next

/
Thumbnails
Contents