Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 2 (Budae, 1852)

Regimen Caroli VI. imperatoris et regis

•118 viatoribus, aliisque aliunde advenientibus quibusve hominibus comitatum hunc vestrum pertransire, aut in eo subsistere volentibus cum assistentia quoque Militarium comitatui huic vestro illocatorum, peculiariter attendi, et absque passualibus, vel etiam cum his, ex locis tamen infectis, aut suspectis, absque expleta contumacia venientes, nullatenus in hunc Comitatum vestrum admitti curent, hocque modo eum, qui hactenus apud vos viguit, sanitatis statum, ulterius etiam conservare sollicite studeant; quod si autem contra omnem spem, et adhibitas quasvis salutares praecautiones in uno, vel alio comitatui huic ve­stro adjacentium locorum contagionis malum, sive apud militem, vel loci etiam incolam eruperit, habita mutua eatenus cum militaribus officialibas comitatui huic vestro illocatis cointelligentia, fine instituendae tali in loco infectorum a non infectis debitae separationis, praeprimis quidem unam alteramve commodam eatenus domum, crescente autem malo etiam unam alteramve possessionem designari, et prioribus inhabitatoribus evacuari, nec non eorsum contagionis malo infectos incunctanter comportari et convehi, proque eorundem non minus quam et hominum penes illos necessariorum subsistentia, requisita victualia ad oppidum vel possessinem modalitate praeexposita, ab aliorum locorum commu­nicatione arcendam, cum debitis praecautionibus suppeditari; praeexposito malo infectis medico, ubi haberi potest et chirurgis peritis, aliisque hominibus, qui ad debite gerendam infirmorum curam, defunctorum vero inhumationem sunt necessarii, omni meliori modo provideri; mortuos autem extra coemeteria hactenus habita, in locis peculiariter hoc fine exquirendis terrae profundius in­fodi; res porro mobiles talium, quae aliter mundari nequeunt, et signanter vestimenta peste obeuntium comburi facere, denique ea cuncta, quae ad obti­nendum praeexpositum tam salutarem finem exstinquendum nempe contagionis malum, ubi jam erupit, alibi vero, ne eo penetret praecavendum et avertendum illud, necessaria fore videbuntur, omni studio et prompte conferre, singulisque postae diebus circa statum sanitatis in hoc comitatu vestro observatum, sive novi eatenus quid occurrat, sive non, exactam et fidelem relationem in duobus exemplaribus, quorum unum ad Regiam Cancellariam Nostram Hungarico-Au- licam, aliud vero ad Regium Nostrum Hungaricum Locumtenentiale Consilium dirigendum erit, memoratus vicecomes vester submittere noverit, et non inter­mittat, debeatisque et teneamini. Datum Viennae ut s. 138. Magistratuales comitatenses intra ambitum officii resi­deant. — Morma circa liyberna in comitatibus infectis. Conci. Cons- die 19. Dcbr. 1738. (In seq. M. R. ddto 16. Dcbr. 1738.) 1. Sua Majestas Sacratissima id quoque disponendum Consilio huic Locum- tenentiali Regio recentissime praecepit: ut Supremi quidem Comites aliis offi­ciis publicis uon praepediti, Vice-Comites vero et aliae Magistratuales personae in comitatibus, ubi officia gerunt, absolute resideant, et neque hoc tempore, metu etiam contagiosae luis ipsi a gremio talis comitatus; civiles vero magi­stratus personae a civitate abire non attentent, verum quivis in locis stationum suarum subsistendo, conforiniter eatenus acceptis mandatis praecavendo et aver­tendo contagionis malo, ubi vero eruperit, exstinquendo, omni applicatione sit intentus; sumptus autem eatenus requisiti, in comitatibus quidem ex cassa dome­stica, in communitatibus vero ex aerario communitatis, (quodsi aliter fieri nequeat, in has summe urgentes necessitates, capitalia quoque mutuo levare poterit) per­ferri , debite impendi, et rationes exacte ingredi debeant. Datum Posonii ut s. 2. Benigni rescripti / ad eomitatus Bihariensem, Békessiensem, Cson- gradiensem, Bácsi ensem, Csanadiensem, Aradiensem et Zaran- diensem in materia sanitatis, in specie:» circa hyberna, expediti copia.

Next

/
Thumbnails
Contents