Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 2 (Budae, 1852)
Regimen Caroli VI. imperatoris et regis
95 qui ex Hungária in Austriani ex hac Danubii parte ascendere volunt, et prae- declaratas, moxque deducendas fide dignas literas de salubri loco, quodve mera talia pertransiverint, attestatorias praevioque modo subscriptas habent, introitus in Austriam solummodo pateat per Hamburgum, Pröllenkirchen, Pruck, Männerstorff, Wamperstorlf, Ebenfurth, Neostadium et Kirchschlag: Trans Danubium vero ad Moravam per Hoff, Marhegg, Dürnkruth, Dressing, Ho- genau et Anger, Nosque ejusmodi petitioni clementer annuissemus, ita tamen, ne Rascianis, Yalachis, Armenis, mendicis et Judaeis taliter in Austriam venire liceat, aut infectioni obnoxiae merces, uti sunt pannus, lana, linea supellex , plumae, gausape, stupa, pelliceae res, domus mobilia, et signanter lectisternia invehi permittantur, caeteros autem passus seu antehac communes, seu privatos, omni meliori modo praecludendos, et pontes disjiciendos, nullumque alium ex Hungária passum, praeter praedeclaratos (ad quorum singulum subalternus jam esset constitutus Commissarius) in Austriam admittendum, et in terrorem apertos passus declinare volentium septa et patibula erigenda ordinasse- mus. Hinc idipsum vobis quoque pro vestra notitia, et illorum, qui ex Hungária in Austriam sive cum victualibus, vel aliorum negotiorum gerendorum per- ficiendorumque causa venire opus habent directione, et accipiendis secum praevio modo requisitis passualibus literis, talibusque in locis, per quae transiverint, aut ubi morati fuerint, subscribi curandis, in antelatis vero passibus constitutis subalternis commissariis debite exhibendis, per praesentes clementer significandum esse duximus. Forma autem literarum passualium tam intra Hungáriám proficiscentibus, quam et in Austriam venire cupientibus extradandarum est sequens. Quod nempe earundem passualium exhibitor N. N. oriundus quale officium gerens, aut professionem exercens, proprios capillos, vel aliud capillitium, cujus coloris habens, staturae, . . . vestitus, . . . facie, . . . pedes . . . eques, vel curru et quali, quotve equis, cujus ii coloris praejuncto vectus, cum quot, et qualibus hominibus ex loco , . . mansionis suae, sano, et ab omni contagiosa lue immuni, per ... ad locum . . . vocatum pergat. Quod si nihilominus quis non ex loco fixae mansionis suae, sed aliunde vel etiam ex loco contumaciae veniret, id pariter, et signanter ubi, quanto tempore contumaciam subiverit, vel alias moratus fuerit, in ejusmodi passualibus seriatim annotandum , et specifice declarandum erit. Quatenus proinde praedeclarata commune bonum respiciens, et utique salutaris dispositio omnibus et singulis innotescere valeat, et veluti semetipsum quisque a periculo praeservare naturaliter intendit, et proximum quoque suum conservare tenetur, ita ad impediendum, ne ulterius serpat tam grande malum praemissas serias dispositiones, et ordinationes Nostras sub annotatis poenis districtim observare unusquisque debeat; vobis, et vestrum singulis, quibus supra hisce benigne simul, et firmiter committimus ac mandamus , quatenus praemissa omnia non solum rite observare, ac per vobis subordinates accurate exequi facere, quin potius si pro rei exigentia majores adhuc praecautiones, et dispositiones in conservationem etiam propriam occurrere, necessariasque fore adinveneritis, easdem quoque omnino adhibere, et prosequi, Nobis tamen, et desuper notitiam dare nullo pacto in- termitatis, imo debeatis et teneamini, publicae saluti, et communi bono taliter etiam consulturi, et omni meliori modo prospecturi: de cunctis autem, quae in hac re sanitatis deinceps etiam occurrent, fidelem, ac genuinam relationem de tempore in tempus nobis quidem medio Regiae Cancellariae Nostrae Hunga- rico-Aulicae. praeterea vero et Regio Nostro Locumtenentiali Consilio facturi. Datum in Arclii-Ducali civitate Nostra Vienna ut s.