Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 3/4 (Budae, 1861)

Mantissa

809 mihi fuisset expendendnm, quantum veteres etiam illi Reges ac Philosophi ln hoc mercatus genere persolvisse dicuntur; quando Tarquinius Priscus Sybil— iinos libros non minore indicatura, quam trecentis Philippeis, Plato Philolai Pythagorici libros decem milibus denarium, Aristoteles Speusippi Platonici Phi­losophi, utcunque paucos, talentis tamen atticis tribus emerit. Atque illos ego Philosophiae nomini pulchre satisfecisse arbitror, cum in asserendis immortali­tate dignis monumentis, immensam etiam pecuniae vim liberaliter et plena manu, quod aiunt, expenderent. iYunc cum nulli sint ex omni doctorum classe Theologis ditiores, ii pro­fecto debebant hanc solidam laudem arripere , et congestis opibus non vultures irritare , non invidiam in caput suum accersere , sed passim honorificas Biblio­thecas instruere, in quibus et honeste vivendi instrumenta, boni quique scri­ptores, asservarentur, et quibus cum paupertate subinde colluctandum est, quo­rum grex est innumerabilis, bonorum librorum praesidio possent ad honestis­simos quosque gradus eluctari. Et quoniam Bibliothecas nullas instituimus, aut saltem tales instituimus , utpraestiteritillases.se solo aequatas, videmus, quam iaceant, quam extincta sint bona studia fere omnia; videmus, quam ingenia etiam felicia a litteris ab­horreant : et quod invitus, vere tamen dico , quam in Germaniae quibusdam amplissimis etiam urbibus hoc sit esse Germanum, litteras scilicet odisse : hoc sit esse prudentissimum Senatorem , studia semel omnia damnare: hoc sit esse compositae vitae civem, sutores atque texteris nvev^ardoidcixTug suscipere, literatos autem contemnere; haec denique sit optime constituta Respubl., in qua minimnm sit literarum atque literatorum. Quanto rectius illi veteres, qui ut studia redderent ornatiora, ut libros facereut commendabiliores, ut doctorum hominum cultum et venerationem au­gerent, ut ostenderent tandem litcras nihil aliud esse, quam rem sacram , Bi­bliothecis passim non alibi quam in Deorum immortalium templis locum dabant. Nam Asinius Pollio primus Romae Bibliothecam in Herculis fano dedicavit. Hanc laudem patrum nostrorum memoria, si non superaverit ac quavit tamen, inclytus ille ac nunquam satis laudatus Pannoniae Rex Mathias, qui Bibliothecam suam, quam ex omni scriptorum genere confertissimam instruxerat, in amoe­nissimo etiam templo consecravit. Haec mihi Bibliotheca manum hic iniicit, oratque supplex, ut Tibi, quae iam nihil nisi vanum nomen obtinuit, pristinam illam dignitatem atque cele, suam, qua nulli concedebat, exponam. Quamobrem, optime princeps, id quod magno­pere ad Te pertinet, libenter haec ad Te scripta leges, atque hanc meam ex­promptam in te colendo ac observando voluntatem aequi bonique facies. Superioribus annis cum Wilhelmus ex Eberstein , Caesareus legatus , me Sibi comitem adiunxisset, ut una Secum ad innocentissimum illum Pannoniae ac Boemiae regem Ludovicum, proxima impressione Turcica miserrime sublatam, accederem, hoc ego patrocinio ac benignitate magnorum hominum illi de me­liori nota commendatus, libenter et ex animo feci, ac nullo certe maiore, quam cognoscendae adhuc minime vastatae Pannoniae, ac ornandae Reipub. literariae causa feci. Recta Vienna Budam, (quae regni caput, atque adeo Pannoniae re­gum definita ac summa sedes est) descendimus, regnum adhuc sartum tectum vidimus: Legatns ibi negotiorum suorum rationem summa cura habuit: mihi vero, ne succisvis horis plane agerem, inspiciendae isthic Bibliothecae henc- ficio Serenissimae ac inculpatissimae reginae Mariae potestas facta est. Quid multis: Inspexi libros omnes. Sed quid libros dico? quot libros, tot etiam thesauros isthic inspexi, ftii immortales, quam iucundum hoc specta­

Next

/
Thumbnails
Contents