Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 3/4 (Budae, 1861)
Mantissa
810 culum fuisse quis credat? Tunc certe non in Bibliotheca; sed in Jovis gremio, quod aniunt, mihi esse videbar. Tantum erat hic antiquorum Graecorum simul et Hebraicorum voluminum, quae Mathias ille Rex capta iam Contantinopnli, eversisque multis aliis amplis. Graeciae urbibus, ex media Graecia inaestiman- dis sumtibus coemerat, ac tanquam mancipia ex barbarorum catastis atque compedibus receperat. Tantum erat hic Latinorum librorum et veterum et recentio- rum (procul tamen ablegatis omnibus sophisticis) ut nusquam alibi, quod ego quidem sciem. Siquidem Mathias Rex (quem recte librorum helluonem appellaveris) qua- tuor insignes librarios Florentiae magnis impendiis alebat, quorum is unus et unicus labor erat, ut omnes melioris notae auctores et Graecos et Latinos, quos commodum ex Graecia habere non poterat; exscriberent. Nam ipsa typograpliice (ut exigua sunt omnium rerum principia) nondum tam late patebat, nec tam alte radices egerat, ut ardentissimis illis, et vere regiis votis regis omnium excellentissimi satisfacere posset. Vidimus isthic (id quod ex syllabo nostro recensere possumus) et oculata fide vidimus integrum Hyperidem cum locupletissimis scholiis, librum multis etiam censibus redimendum. Vidimus gradem librum Apostolicorum canonum, opus incomparabile, vidimus Theodoretum Cyrensem in Psalterium integrum , vidimus Chrysostomi, Athanasii, Cyrilli, Nazianzeni, Basiiii Magni, Gregorii Nysseni, Theophanis, Dorothei infinita opera. Vidimus Marcum Monachum, cognomento Anachoritam. Obmitto Poetas, Oratores, Philosophos , atque Historicos, quorum hic immensam vim inspicere licuisset. Vidimus auctores Graecos innumerabiles, infinitaque in Poetas fere omnes commentaria, nemini doctorum, aut paucis omnino antea visa. Sed quod Cicero coniuratis dixit: vixerunt, quos iam sublatos esse significare voluit: Ita recte diximus nos vidisse, quippe quae verear, me posse ullo unquam tempore videre aut consequi. 0 Tureorum immanitatem, o Barbarorum efferatam insaniam, o bonorum studiorum Ticcvole&QÍav! Adeo cum universa Pannonia (quae cum adhuc esset inoffensa, poterat omnibus omninrn bonarum rerum dotibus nullum non quantumvis celebre regnum in contentionem provocare) miseris etiam modis haec vere aurea Bibliotheca periit, interiit, ita, ut quoties illius (memoria) mihi in mentem venit (venit autem saepissime) toties etiam Virgilianum hoc occurrat: Quis talia fando; temperet a lachrymis ? Mallem ego, sic me Dii ament, hic omnium oblivisci, quam memimisse. Interea tamen animum meum utcunque consolari soleo, quod ex munificentia atque liheralitate optimi regis Ludovici quosdam Graecos autores consecutus sum , nec protritos, nec etiam aspernandos. Id quod, ubi in lucem fuerint editi (quemadmodum Diis bene volentibus edentur brevi) res ipsa indicabit. Absit omnis circulatioria iactatio, absint magnificia promissa: Nos in utriusque literaturae disciplinis tam nostros, quam externos scriptores tales invulgabimus , tales orbi dabimus, tales studiosorum gremiis imponemus; ut omnes quidem admirari, nemo vero pro dignetate satis laudare, ornareque possit. In praesentiarum autem , ut ex Latinis gustum aliquem eruditis praebeam , Salvianum Episcopum Massilienem eruditissimum sub Tuo, hoc est doctissimi Episcopi, ac Principis benignissimi, nomine prodire volui: Salvianum , inquam, et restitutum, et e densissimis tenebris erutum, in quo unico licebit intelligere, quantum in aliis eius integritatis, ac eruditionis proceribus amiserimus. Quamquam autem ex Catalogis virorum illustrium, scriptis ab Hieronymo, Gennadio, Isidoro ac Ildefonso (qui scripti etiamnum, nec dum pervulgati apud nos habentur) ad haec ex innumera illa veterum scriptorum nomenclatura, qua