Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 3/4 (Budae, 1861)
Mantissa
808 stolorum eius se noverit incursurum. Datum Romae apud Sanctum Petrum Anno Incarnationis Dominicae Millesimo, quadringentesimo, sexagesimo nono, idi— bus Augusti, Pontificatus nostri anno quinto. Sigillum (L. S.) Plumbi. E bullario magno. Nr. V. De Bibliotheca et Ac a de m ia Corniniana. Iohannis Alexandri Brassicani Inclyti, Epistola. (.Praefixa Salviano ab ipso edito Basii. 1530, ut ct editioni Sal. Nor. a. 1623.) Quod Marcus ille Antoninus Imperator, cognomento Pius et Philosophus de se ipso scribit: 5 AWoi f.iév %7i7icov, aXkoi St oovéoov, aXXot tjoíiov egcooiv, tQiiiol Ss ßeßllcov xtIjguoc, ex ticuŐccqÍv Seiióq evTSTtixs no Hoc ego de me, quamlibet infimo homine, citra omnem invidiam dicere possum : quippe qui a puero nihil vel honestius aestimarim, vel antiquius duxerim, quam optimos quosque libros ‘ et praecipue veteres scriptores nondum in lucem editos quanta diligentia possem, conquirere, ac a situ tenebrisque vindicare. Nam cum hoc munere summi quondam et potentissimi quique reges et mirifice delectati, et egregie perfuncti fuerint, ut de Polycrate Samio, Pisistrate Atheniense, Nicocrate Cyprio, Pergami compluribus regibus, ac Ptolomeo Philadelpho, Strabo et Athenaeus scripsere, cuinam officio me rectius addicere (neglecta etiam interea re familiari) potuissem, quam in eam curam incumbere, quam iam olim principes nostri (atque utinam non alia etiam aeque bonis regibus ornamento futura) desertam reliquerunt: atque ita superiore aetate complures magni ac eruditi viri, e quorum numero primas habent Rodolphus Agricola Phrysius, Janus Pannonius Episcopus Quinque Ecclesiarum, Joannes Tri- themius Abbas, Conradus Cellis poeta, Joannes Cuspinianus Caesari a consiliis, tametsi reges non essent, (id quod neminem istorum optasse scio) quod tamen ab illo secundum atque proximum est, prorsus regis officio Rempublic. litera- riam in antiquis scriptorum monumentis investigandis ac servandis plurimum adiuvarunt. Sic Joannes Capnion Phorcensis noster (ut hoc obiter adiiciam) cum aliquando Eberardi Barbati principis Wirtenbergensis nomine (eius, qui postea ab inculpata vitae integritate , morumque pulcherimis ornamentis, Probi cognomen obtinuit) ad invictissimum Caesarem Friderichum III. cum aliis quibusdam amplissimis viris legatus venisset, et ut fieri consevit, aliis mire splendida lautia, ut vocant, nimirum aut equi pulcherrime instrati, aut aureae phialae, aut reliqua id genus dono darentur, hic Capnion antiquissima quaedam e bene de,- scripta hebracia Biblia, quam vel immensum auri pondus a Caesare accipere malui. Quamquam autem eiusmodi antiquissimorum scriptorum gemmae raro aut nunquam venales habeantur, quibus ego quisquis ille tandem est, qui vere regium hoc munus accipiens, (arripiens) Bibliothecam suam ornare, simul et universum orbem sibi devincire cupiat: accessit tamen aliunde et nihil mihi tale speranti praesidium incomparabile, quod hoc quicquid est incommodi, cum ipso, quod aiunt, horreo sarciret. Nimirum amplissima praestantissimorum hominum autoritás atque dignitas , qui me, si quando se dabat opportuna occasio (oblata est autem tam in legationibus , quam in aliis honorificis profectionibus non semel) in consequendis iis unionibus valde quam benigniter adiuvarunt. Sic gratia, sic favore concesuti sumus, quod nulla pecunia, quae alias nihil non expugnat; perfici poterat. Qui enim alias impendiorum ratio mihi constitisset, si tantum numorum