Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 3/4 (Budae, 1861)
Mantissa
807 licet amplo et fertili non viget aliquo modo studium generale, propter quod nonnulli ipsius Regni Incolae, qui ingenio pollent, et literarum studio apti exi- stunt, eoruui paupertate, ac itineris longitudine, viarum discriminibus, ac idiomatum difficultatibus causantibus, sepe ad loca, in quibus studia generalia vigent, ac transferre omittunt, in non modicam Universalis Ecclesiae: eiusdem Regni, et Christianae Religionis, quae praesertim in partibus illis, infidelibus contiguis , viris litteratis noscitur indigere, praeiudicium et iacturam. Qu are dictus Rex nobis duxit humiliter supplicandum , ut in eodem Regno generale studium erigendi, et alias in praemissis providendi facultatem concedere dignaremur. Nos igitur, qui nostris temporibus ubique literarum studia florere ad ipsius fidei robur intentis desideriis affectamus, huiusmodi supplicationibus inclinati , fraternitati vestrae in aliqua ex Civitatibus, sive aliquo ex oppidis eiusdem Regni, quam seu quod ipse Rex ad id aptam seu aptum duxerit, eligendam seu eligendum; 'studium generale cum quibuscunque facultatibus, etiam cum Can- cellaria , ac Salarii deputatione inibi pro tempore legentium , erigendi, et constituendi, nec non statuta , convetudincs, ac eruditiones opportuna ad instar studii Bononiensis faciendi, et ordinandi, dummodo eadem statuta, postquam edita fuerint; prius nobis praesententur, et illorum confirmatio a nobis, et sede Apostolica impetretur, ac Cancellaria eiusdem studii pro tempore personas idoneas, et bene meritas ad singulos gradus, ad quos provehi meruerint, promovendi, gradusque illos, iliorumque insignia exhibendi, ac alia ad officium Cancellarii spectantia ad instar Cancellarii studii Bononiensis huiusmodi agendi, alique omnia et singula circa haec necessaria faciendi, et exequendi Apostolica aucto- tate tenore praesentium licentiam concedimus, pariter et facultatem, non obstantibus constitutionibus et ordinationibus Apostolicis, ceterisque eontrariis quibuscunque. Datum Romae apud Sanctum Petrum Anno Incarnationis Dominicae Millesimo quadringentesimo sexagesimo quinto, quarto decimo Calendas Iunii, Pontificatus nostri anno primo. d') Paulus Episcopus Servus Servorum Dei dilectis filiis, Praeposito, et Capitulo Ecclesiae Sancti Martini Histropolitani, Slrigoniensis Dioecesis salutem el Apostolicam benedictionem. Exposuit vestrae devotionis sinceritas, ut tam vos, quos speciali gratia prosequimur, quam Ecclesiam Vestram dignis honoribus attollamus. Hinc est, quod nos consideratione charissimi in Christo Filii nostri, Mathiae Regis Hungáriáé illustris, asserentis, quod oppido Histro- politano propter studium generale ibidem nuper erectum , et Vestrae Ecclesiae plurimum afficitur, nobis super hoc humiliter supplicantis, ac vestris in hac parte supplicationibus inclinati: ut tu Praeposite , et successores tui Praepositi dictae Ecclesiae, qui pro tempore fuerint, mitra, baculo, et aliis Pontificalibus insi— gniis libere , et licite possitis uti. Nec non, quod in dicta et aliis Ecclesiis sive Capellis eidem subiectis benedictionem solennem post Missarum, Vesperarum, et Matutinarum solennia, dummodo in benedictione , huiusmodi aliquis Catholicus Antistes, vel Aposto- licae Sedis Legatus praesens non fuerit, elargiri possitis. Felicis recordationis Alexandri Papae IV. Praedecessoris nostri, quae incipit: Abbates etc. et aliis quibuscunque constitutionibus Apostolicis in contrarium editis nequaquam obstantibus, vobis, et eisdem successoribus authoritate Apostolica de speciali gratia tenore praesentium indulgemus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam Nostrae Concessionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc adtemptare praesumpserit, indignationem Omnipotentis Dei, et Beatorum, Petri et Pauli Apo